52:369 369 CAPUT II. 370 terinas doctrinas comparat. Nam si aditum illis semel dederis, pervadunt usque ad totius ecclesiae exitium. Quum igitur tam noxia sit contagio, mature occurrere convenit: neque exspectare dum progressu ipso vires acquisierit. Non enim tunc erit subveniendi tempus. Hinc horribilis evangelii exstinctio in papatu, quod inscitia pastorum, vel inertia, diu et licenter grassatae sunt corruptelae quae puritatem doctrinae paulatim abolerent. Quorum de numero. Monstrat digito pestes ipsas, ut sibi ab illis omnes caveant. Nam si latere tales homines, qui perniciem machinantur toti ecclesiae, patimur: quodammodo illis facultatem damus ad nocendum. Tegenda quidem sunt fratrum vitia: sed quorum contagio latius non grassatur. Ubi autem multis est periculum, crudelis est nostra dissimulatio, nisi in tempore malum ipsum latens prodimus. Quid enim? an ut uni parcam, meo silentio peribunt centum aut mille? Neque vero soli Timotheo hoc dictum Paulus voluit: sed omnibus gentibus ac sacculis testatam esse voluit duorum hominum impietatem, ut viam praecluderet pravae et exitiali eorum doctrinae. Postquam autem recessisse eos a veritate dixit, speciem ipsam erroris designat, quod iactarent r e s u r r e c t i o n em esse factam: procul dubio allegoricam nescio quam resurrectionem fingendo. Quod etiam hac aetate tentarunt impuri quidam canes. Atque hoc artificio praecipuum illud fidei nostrae caput de resurrectione carnis subruit Satan. Quod vetus est ac obsoletum hoc delirium, quod tam severe damnatum a Paulo minus turbare nos debet. Sed quum audimus, iam tunc ab evangelii exordio subversam fuisse quorundam fidem, tale exemplum acuere debet nostram diligentiam, ut mature a nobis et aliis tantam pestem arceamus. Nam (quae ad vanitatem est hominum propensio) nulla est tam monstruosa absurditas, cui non apertae sint quorundam aures. 19. Firmum tamen fundamentum Dei stat, habens sigillum hoc. Novit Dominus qui sint sui. Et, Discedat ab iniustitia quicunque invocat nomen Christi. 20. In magna quidem domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed etiam lignea et fictilia: et alia quidem in honorem, alia in contumeliam. 21. Si quis ergo expurgaverit se ipsum ab his, erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino, ad omne opus bonum comparatum. 19. Firmum tamen. Plus satis experimur quantum pariant offendiculi eorum defectiones, qui eandem nobiscum fidem aliquando sunt professi. Praesertim vero id in hominibus notis contingit, et quorum nomen prae aliis celebratum fuit. Nam si quis ex vulgo deficiat, non ita movemur. At vero qui ex- Calvini opera. Vol. Lll.