47:369 369 CAPUT XVI. 370 cerdos ut pro suis intercederet, nondum sanguine suo viam dedicaverat. Non igitur mirum si mediator non fuit agnitus sicuti nunc, ex quo in coelo pro nobis apud patrem apparet, sacrificio suo eum nobis reconcilians, ut audeamus nos miseri homunciones illuc cum fiducia prodire. Nam certe Christus peracta expiatione in coelum receptus mediatorem se palam ostendit. Caeterum notanda est tam frequens repetitio huius particulae, quod nos in Christi nomine orare deceat, ut sciamus impiam esse profanationem nominis Dei, quum quis ipso praeterito sistere se audet ad Dei tribunal. Quod si animis nostris probe infixa erit haec persuasio, Deum nobis libenter et large daturum esse quidquid filii nomine petierimus, non advocabimus hioc inde diversos patronos in subsidium, sed uno illo contenti erimus, qui toties ac tam benigne suam operam nobis defert. Porro dicimur orare in Christi nomine, quum illum nobis advocatum statuimus, qui gratiani apud patrem conciliet, etiamsi nomen eius labiis diserte non exprimimus. 24. Petite. Hoc ad tempus manifestationis refertur, quae paulo post futura erat. Quo minus excusabiles hodie sunt, qui fictis sanctorum patrociniis hanc doctrinae partem obscurant. Veterem populum oportuit oculos ad umbratilem suum pontificem et pecudum victimas convertere, quoties precari vellet. Nos igitur plus quam ingrati, nisi sensus omnes in verum sacerdotem defixos tenemus, qui propitiator nobis est exhibitus, per quem nobis facilis et pervius sit aditus ad thronum gloriae Dei. Addit postremo, ut gaudium vestrum plenum sit: quo significat nihil ad perfectam bonorum omnium copiam, nihil ad summam votorum, nihil ad tranquillam satietatem defore, si modo in suo nomine a Deo postulemus quidquid nobis opus est. 25. Haec in proverbiis loquutus sum vobis: sed venit hora quando' non amplius in parabolis vobiscum loquar, sed palam de patre annuntiabo vobis. 26. In illa hora in nomine meo petitis, et non dico vobis, quod ego rogabo patrem pro vobis: 27. Ipse enim pater amat vos quia vos me amastis, et credidistis quod ego a Deo exivi. 28. Exivi a patre, et veni in mundum: rursus relinquo mundum et proficiscor ad patrem. 25. Haec in proverbiis. Consilium Christi est animos addere discipulis, ut de meliore profectu bene sperantes non putent inutilem esse quam audiunt doctrinam, quamvis in ea non multum assequantur. Poterat enim illis obrepere suspicio, Christum nolle intelligi ac de industria ipsos tenere suspensos. Brevi igitur fore denuntiat ut doctrinae fructum sentiant, quae sua obscuritate fastidium in eorum animis creare poterat. 7$O Hebraeis proverbium interdum significat: qnia autem pro- Ccdvini opera. Vol. XLVII.