55:368 esse evangelio, ne Deo simus iniurii: sed amandum etiam illud esse, quia vitam aeternam nobis afferat. Unde etiam colligimus quid maxime in evangelio quaerendum sit: nempe gratuitum salutis donum. Nam quod illic Deus ad poenitentiam et timorem nos hortatur, non debet a Christi gratia separari. Atque ut nos prorsus in Christo retineat apostolus iterum repetit contineri in ipso vitam: ac si diceret, non aliud adipiscendae vitae medium nobis a Deo patre statui. Ac tria quidem summatim hic complexus est apostolus : nos scilicet omnes morti addictos esse, donec Deus gratuita sua bonitate nos in vitam restituat. Aperte enim pronuntiat vitam a Deo donari: unde et ipsa nos destitui sequitur, nec meritis posse acquiri. Deinde hanc vitam nobis per evangelium conferri docet, quia illic patefit Dei bonitas et paternus erga nos amor. Postremo non aliter eius vitae nos fieri compotes dicit, quam dum fide in Christum inserimur. 12. Qui non habet Est proximae sententiae confirmatio. Sufficere quidem illud debebat, Deum non alibi quam in Christo vitam locasse ut inde petatur: verum ne quis alio deflectat, a spe vitae excludit omnes qui eam in Christo non quaerunt. Scimus quid sit habere Christum: nam fide possidetur: vita ergo privat omnes qui alieni sunt a Christi corpore. Sed videtur hoc rationi minime consentaneum: nam summos viros exstitisse, et heroicis virtutibus praeditos historiae narrant: qui tamen a Christo prorsus erant extranei. Absurdum autem videtur, tantae praestantiae nihil habere honoris. Respondeo, longe nos falli, si putamus probari Deo quidquid in oculis nostris excellit: quin potius (ut est apud Lucam 16, 15) quod altum est hominibus, abominatio est apud Deum. Quia enim abscondita est nobis cordis immundities, externa specie contenti sumus: atque Deus sub hac latentes foedissimas sordes videt. Itaque non mirum si illi foeteant speciosae virtutes, quae et ab impuro corde manant, neque in rectum finem tendunt. Porro unde cordis puritas, unde rectum pietatis studium, nisi a spiritu Christi? Nihil ergo laude dignum, nisi in Christo. Quamquam alia est ratio, quae omnem dubitationem eximit. Hominum enim iustitia in remissione peccatorum sita est. Hanc si tollas, certa Dei maledictio, et mors aeterna nos omnes manet. Solus autem Christus est qui patrem nobis conciliat, sicuti eum semel mortis suae sacrificio placavit. Unde sequitur, nemini propitium esse Deum, nisi in Christo : nullam quoque nisi in ipso iustitiam esse. Si quis Cornelium obiiciat, quem Lucas acceptum fuisse Deo testatur, priusquam vocatus esset ad fidem evangelii : respondeo breviter, sic interdum agere Deum in nobis, ut semen fidei non primo statim die emergat. Non habuit Cornelius claram et dilucidam Christi notitiam: sed