25:368 quidnam facturi sint: quando haec occultatio nonnisi ad externam gratiae manifestationem pertinet. Denique similitudo est ab hominibus sumpta, qua significat Deus, se fastidio victum non amplius fore populi ducem ac custodem, donec re ipsa pateat modis omnibus esse intractabiles. Quod ex ratione mox addita colligitur, ubi perversam eorum naturam et infidelitatem accusat: ac si diceret, post longa experimenta non aliud restare nisi ut ipsos valere iubeat. 21. Ipsi ad zelum. Iam longius progreditur, Deum scilicet, ubi se ad tempus subduxerit, tandem populi apertum fore hostem, ut par pari referat. Formam vero talionis notat, quod sicuti Deo probrose opposuerant nihili figmenta et vanitates, ita vicissim contra eos extollet barbaras gentes et nullius pretii. Haec quoque similitudo sumpta est a zelotypis maritis qui si contemni se ab impuris uxoribus videant, obiectis contrariis amoribus se ipsos ulciscuntur. Cur zelotypiae affectum in se Deus suscipiat, dictum est in secundo legis praecepto, et nuper aliquid attigi: nunc tantum docet Moses aequissimum fore vindictae genus, ubi Deus per gentes contemptas et ignobiles insultabit apostatis, qui in eius contumeliam sibi idola fabricarunt. Porro eiusdem sententiae effectus identidem exhibitus fuit, ubi tyrannice a vicinis gentibus oppressi fuerunt. Verum quidem est Aegyptios, Syrios, Assyrios et Chaldaeos in populis nihili et stultis gentibus comprehendi, quamvis potentia et opibus praestarent, aliisque splendidis dotibus essent celebres: sed mirum non est prae illa nobilitate qua Deus ornaverat Israelitas, alios omnes tanquam quisquilias reputari. Summa est, ultionem Deo fore in promptu, qua puniat populi sui vanitates: quia ex nihilo creare poterit hostes, a quibus redigantur in nihilum. Quod vero Paulus') latius extendit hanc sententiam id facit concinna allusione: quoniam ubi gentes Deus in ecclesiam suam ascivit, ad zelotypiam Iudaeos accendit, ut tandem ignominia tacti resipiscerent. Certe gentium vocatio perinde fuit, ac si umbras crearet, quas praeferret reprobo populo. 22. Ignis enim succendetur. Idem confirmat, sed magis generaliter. Iram enim suam comparat igni accenso, qui penetrabit usque ad profundissimas quasque abyssos: terram eorum funditus absumet ut ne montium quidem radicibus parcat. Frequenter quidem occurrit haec metaphora: sed nunc plus exprimitur quam aliis locis. Eodem etiam sensu mox subiicitur, Deum consumpturum omnia sua flagella et sagittas contra ipsos: sicuti ubi exarsit implacabilis iracundia, nullus est saeviendi modus. Quanquam verbum PISON sumi etiam potest 1) Mom. ll, ll.