9:367 367 EXPOSITIO IMPIETATIS 368 Atqui persona patris non convenit filio, nec in eum transferri potest.l) Ergo nulla in eo est deitatis essentia, sed tantum creata divinitas, quae ab hoc nebulone vocatur essentiatio: ac si per apotheosin Christus in hunc honoris gradum receptus foret. Et sane, quum Deus generaliter essentiam inspiret omnibus creaturis, longe excellentius est deificari quam essentiari. Praeclare vero et liberaliter agit Valentinus cum Christo, dum privilegio eum dignatur, ut suum Esse dono acceperit. Nec vero privatam causam agimus, ac si nos seorsum aggressus esset, quando totam vetustatem nobiscum simul oppugnat. Anni iam elapsi sunt mille et trecenti ex quo in synodo Nicaena damnatus fuit Arius. Huius synodi autoritatem verbo se amplecti simulans, Athanasium, qui praefuit, quibuscunque potest conviciis spurcissime flagellat. Sophisticam vocat eius fidem, quae quartum quendam novum deum inducat : falsitatis passim [pag. 8] eum damnare non dubitat: Sabellio coniungit: exprobrat ei tripersonatum Deum : infamat tanquam praestigiatorem: subinde eum stultitiae et incogitantiae insimulat: invehitur in eius ineptias: denique onerat crimine atrocissimo sacrilegii, quod solvat Christum. Tanta vero arrogantia et fastu crepat suos latratus, ut dicas e coelo tonare. Scio equidem non esse ipsum autorem, sed unum aliquem ex Epicureorum caterva repertum esse, qui ad maledicendum esset aliquantum disertus. Nisi forte credibile est eum, qui nomen Christi scribere non potest, graecas voculas aspergere ad fucandum sermonem. Sed quoniam multi hodie ex turbis ac dissidiis, veraeque doctrinae labefactatione delicias sibi faciunt,2) nihil mirum si Lugduni garrulus quispiam ex antro virulentiam suam evomuerit. Quin etiam exortus est poeta, qui Valentini theologiam suis carminibus ornaret. Inter alia non dubitat praeclarum illud axioma [pag. 9] obtrudere: Numero Deus impare gaudet. Quid vero, si tibi vicissim obiiciam nugator: Ter tria multiplica, quam multos deos scaturire necesse erit? Nec me latet vos deorum myriadas audacter fateri. Sed quosnam putas tuo tinnitu sic fascinatum iri, ut portentis tuis capiantur, nisi tui forte similes? Atque ut nulla illis religio est licentiose mentiri, inscribitur Valentini confessio ad Praefectum Gaiensem,3) coram quo serviliter abiuravit quidquid tradiderat: nec aliter elapsus est, quam aperta omnium, quae nunc tam superbe obtrudit, abnegatione. Porro ne quis scrupulus haereat, petulantissimi canis petulantiam paucis detegam. Arium et Sabellium plenis buccis damnans, ab ecclesia pridem 1) et ne peut le Filz devenir la personne du Pere. 2) se frottent les babines. 3) ils Pont intitule la Confession de Valentin au Bailly de Gets.