52:367 367 EPIST. PAULI AD TIMOTHEUM II 368 utinam animum huc adverterent, qui semper ad digladiandum lingua sunt armati: imo certandi materiam quavis ex quaestione aucupantur: adeoque in singulis verbis aut syllabis aucupia tendunt. Sed alio rapit eos ambitio, et interdum etiam fatalis pene quidam morbus. Quod in ronnullis expertus sum. Quod autem de subversione tradit apostolus, verissimum esse res ipsa quotidie docet. Nam et naturale est, altercando amitti veritatem: et Satan dissidiorum praetextu ad turbandos infirmos abutitur, et destruendam eorum fidem. 15. Stude te ipsum. Quoniam ex hoc fonte nascuntur omnes pugnae in doctrina, quod ingeniosi homines se venditare coram mundo cupiunt, optimum et aptissimum remedium opponit hic Paulus, dum praescribit Timotheo ut in Deum coniectos habeat oculos. Ac si diceret: alii plausum captant theatri, tu autem studeas approbare te ac tuum ministerium Deo. Et certe nihil est quod vanam eminendi cupiditatem magis coerceat, quam dum reputamus nobis esse cum Deo negotium. Quod av7iaio)(uvTov Erasmus transtulit non erubeseendum, tametsi non iinpugno : malui tamen active exponere non erubescentem, quia et magis usitata est haec significatio apud Graecos, et melius visa est praesenti Ioco convenire. Subest enim adhuc antithesis, qui contentionibus turbant ecclesiam, ideo tam acriter fervent, quod pudet eos vinci, ac sibi turpe ducunt aliquid nescire. Paulus contra ad Dei iudicium nos revocat. Ac primo quidem iubet esse non otiosos disputatores, sed operarios: quo nomine oblique perstringit eorum stultitiam qui nihil agendo tantopere se torquent. Simus ergo operarii in aedificanda ecclesia, atque ita operam nostram impendamus Deo, ut fructus aliquis appareat: tunc nulla erit erubescendi causa. Quia utcunque garrulis ostentator ibus disputando pares non simus, sufficiet tamen aedificandi studio, industria, fortitudine et doctrinae efficacia esse superiores. In summa, iubet Timotheum gnaviter laborare ut coram Deo non pudefiat: quum ambitiosi unum hunc pudorem horreant, ne quid deperdant ex opinione acuminis vel reconditae scientiae. Recte secantem. Pulchra metaphora, et quae scite exprimit praecipuum docendi finem. Nam quum solo Dei verbo contentos esse nos oporteat: quorsum quotidianae conciones et ipsum quoque pastorum munus? Nonne in medio posita est scriptura? At Paulus secandi partes doctoribus assignat: ac si pater alendis filiis panem in frusta secando distribueret. Commendat autein rectam sectionem Timotheo, ne in secando cortice occupatus (ut solent inepti homines) ipsam interiorem medullam intactam relinquat* Quamquam generaliter hoc nomine prudentem verbi distributionem, et quae rite ad auditorii profectum attemperatus intelligo. Alii enim