32:367 367 PSALMUS CXXXVII. 368 quia quoties suos liberat Deus, sequitur eorum peccatis ignoscere. Tandem paternam Dei providentiam extendit promiscue non modo ad totum humanum genus, sed ad cuncta animantia, ut mirum non sit, tam providum ac beneficum esse patrem erga electos suos, qui ne bobus quidem et asinis, corvis, et passeribus consulere gravatur. Quum ergo brutis animalibus longe praecellant homines, et ipsi longe inter se differant, non propria dignitate, sed adoptione Dei, ratiocinatur a minori ad maius propheta, non posse satis extolli incomparabilem Dei erga domesticos suos gratiam. PSALMUS CXXXVII. ARG. Quum in exsilio babylonico cessaret legitimus Dei cultus, propheta totius ecclesiae personam suscipiens, conqueritur de hostium ludibriis quae in sacrum Dei nomen dirigebantur: et exsulibus animosam vocem dictans, ipsos ad spem redemptionis erigit. 1. Super flumina Babylonis illic sedimus, etiam flevimus dum recordamur tui Sion. 2. Super salices in medio eius suspendimus citharas nostras. 3. Tunc quaesienmt ex nobis qui ceperant nos verba cantici, et in suspensionibus nostris laetitiam, Canite nobis e cantico Sion. 4. Quomodo cantabimus canticum Iehovae in terra aliena? 1. {Super flumina Babylonis) Diximus alibi nimis crasse falli eos qui Davidem putant prophetico spiritu populum de futuro exsiho admonuisse: quia secus prophetae loqui solent de rebus futuris: hic autem disseritur de re nota et usu comperta. Consilium vero prophetae quale sit, breviter expediendum est. Tristis enim illa abdicatio facere potuit ut fides ac religio inter Iudaeos evanesceret. Atque ut facilis est lapsus ad superstitiones et corruptelas, dum impiis sumus permisti, periculum fuit ne profanescerent inter Babylonios. Adhaec exilium, duraque servitus, et quae illie ferendae erant indignitates, animos deiicere poterant fidelibus. Quisquis ergo fuerit Psalmi autor, lamentationis formam dictat, ut gemendo et orando spem salutis desperatae foveant. Quanquam alter quoque finis notandus est, hortatur enim eos ne in terra profana pietatem colere desinant, nec se polluant gentium inquinamentis. Hac ratione filiis Edom vindictam imprecatur qualem erant meriti: et Babylonem, cuius caduca felicitas evanidum reddebat totum orbem, miseram esse exclamat, suoque exitio propinquam. Porro quam utile, imo necessarium fuerit, fulciri pias animas ne deficerent, sola temporis diuturnitas satis docet. Proclive enim erat, assuescere