9:366 eundem cum spiritu asseruit. Atqui si proprie in patrem competit essentia, sicuti quod uni personae peculiare est cum altera non communicatur, filius certe Deus non erit. Quid ergo fiet tot scripturae locis, quibus docemur Christum esse illum Iehovam, qui per Mosen dixit: Ego sum qui sum? Vidit Iesaias Iehovam Deum exercituum sedentem in solio : Ioannes interpretatur visam a Propheta fuisse gloriam Christi (Ies. 6, 1; Ioann. 12, 41). Plena est eiusmodi testimoniis scriptura, quibus novum hoc portentum essentiationis1) plus quam liquido refellitur. In principio erat sermo, inquit Ioannes (1, 1). Quodnam intelligit principium? Haud dubie aeternitatis: quia non de mundi creatione verba facit, sed qualis in se semper fuerit Deus, explicat. Sermo itaque semper fuit Deus. Unde sequitur non ei fuisse datum ut esset. Similiter quum pronunciat [pag. 6] Christus ipse: Antequam fieret Abraham ego sum: (Ioann. 8, 58) sibi profecto essentiam absque principio vendicat. Si Valentini placito standum esset, perperam loquutus esset Christus, quia ut membra inter se quadrarent, sic loqui debuit: Antequam Abraham fieret, ego sum essentiatus. Longe autem aliud est, perpetuum esse, quam essentiatio. Adde, quod tempus verbi aeternum statum designat. Si dixisset praeterito tempore : Fui, cavillari non destitisset Gentilis. Loquutio autem quam usurpat, omnes tergiversandi ansas praecidit. Iam quid est essentiare, nisi creare? Actus enim essentiandi necessario id secum trahit, ut qui ante non erat, inceperit esse. Unde sequitur, Christum non alio iure Deum censeri, nisi quod dono accepit quod non habebat. Nec vero disputatione opus est in re clara: quia iam ostendimus, nisi filius sit pater, eum divina essentia spoliari a Valentino. Rudius loquar, ut apertius quod volo exprimam. Persona [pag. 7] patris est essentia.2) 1) essence deifiee. 2) Persona patris est valentini essentia. Beza et Amst