8:366 varietate optime temperata sit symphonia. Quatenus immanis adversus patrem impietas, perfida coniugii violatio, foeda etiam ordinis naturae profanatio est Absalomi facinus, displicere Deo certum est, cui placet honestas, pudicitia, fides, modestia, qui legitimum quem praescripsit ordinem coli et integrum servari vult inter homines. Quia tamen illi placet hoc modo adulterium Davidis ulcisci, quae diversa nobis videntur, eodem modo 3) vult. XJna enim et simplex est voluntas, qua praecipit quid fieri debeat, et qua legis suae transgressiones ulciscitur.2) Dictum alibi est peccata esse poenas quas Deus superioribus peccatis rependit. In talibus documentis annon duo nobis consideranda sunt? iustum Dei iudicium quo se peccatum, cui poenam irrogat, testatur odisse: et hominis malitia quae [pag. 210] Dei voluntati palam adversa est. Quod si tam immensus splendor mentis nostrae aciem praestringit, quid mirum? Ad ferendum solis intuitum corporei oculi non sufficiunt: an vel ingenio nostro maior perspicacia, vel Dei maiestas solis fulgore inferior? Nos ergo nimis acutos esse non convenit: modo ne interea, quod scriptura clare docet ac experientia confirmat, vel negemus verum esse, vel tanquam Deo minus consentaneum carpere3) audeamus. Quum ultimus affulserit dies, inquit Augustinus,4) tunc in clarissima luce sapientiae videbitur, quod nunc piorum fides habet antequam manifesta cognitione videatur: quam certa et immutabilis et efficacissima6) sit voluntas Dei, quam multa possit et non velit, nihil autem velit quod non possit. LAUS DEO. 1) d'une mesme facon et d'un accord bien convenable. 2) Add. Ainsi Dieu ne varie point nullement en cela. 3) donner quelque coup de be c. 4) Enchirid, ad Laurent, cap. 95. 5) vertueuse.