55:366 resurrectionis suae potentia ostensum esse filium Dei, continuo post addit, per sanctificationem spiritus. Quia quaecunque in Christo refulgent divinae gloriae signa: nihilominus obscura nobis essent, et effugerent conspectum nostrum, nisi fidei oculos nobis aperiret spiritus. Nunc intelligunt lectores cur spiritum cum aqua et sanguine Iohannes testem adduxerit: quia scilicet proprium spiritus officium est, Christi sanguine mundare conscientias nostras: facere ut allata ab ipso purgatio in nobis sit efficax. Qua de re aliquid dictum est initio proximae epistolae, ubi Petrus eandem fere loquutionem usurpat: nempe quod spiritus sanctus animas nostras sanguinis Christi adspersione purget. Caeterum ex his verbis colligere licet, fidem non apprehendere nudum vel inanem Christum: sed vivificam simul eius virtutem. Quorsum enim prodesset missum in terram Christum fuisse, nisi Deum mortis suae sacrificio placasset ? nisi abluendi munus a patre illi esset iniunctum? Obiici tamen poterit, supervacuam esse distinctionem quae hic ponitur, quia Christus peccata expiando, nos mundaverit: ergo rem unam apostolus bis nominat. Fateor quidem in expiatione simul ablutionem includi: itaque non statui aquae et sanguinis discrimen, quasi res sint disiunctae: verum si quisque nostrum infirmitatem suam reputet, facile agnoscet non frustra nec temere sanguinem ab aqua discerni. Deinde (ut iam dictum est) apostolus ad legis ritus alludit. At quis Deus humanae infirmitatis causa non sacrificia tantum, sed ablutiones quoque olim instituerat. Utriusque partis veritatem in Christo fuisse exhibitam, distincte exprimere apostolus voluit. Qua ratione paulo ante dixerat, non in aqua solum. Significat enim non modo partem aliquam salutis nostrae in Christo inveniri, sed omnes numeros (ut ita dicam) completos: ita ut nihil alibi sit amplius quaerendum. 9. Si testimonium hominum. A minori ad maius ratiocinatur quam ingrati sint homines, si Christum divinitus (ita ut retulit) approbatum repudient. Nam si in negotiis humanis, hominum dictis stamus, qui mentiri et fallere possunt: quam absurdum erit, Deum minus fidei in suo foro (ut ita loquar), ubi summus est iudex, apud nos obtinere? Sola igitur nobis pravitas obstat ne Christum recipiamus, quando suae virtuti fidem legitima probatione facit. Porro Dei testimonium vocat non modo quod spiritus cordibus nostris reddit, sed quod etiam habemus ab aqua et sanguine. Yis enim illa purgandi et expiandi, non terrena, sed coelestis fuit. Quare non vulgari hominum more aestimandus est Christi sanguis: sed consilium Dei potius respicere convenit, quo fuit ordinatus ad delenda peccata, et vim illam divinam quae inde fluxit.