52:366 varium libenter fingerent. Quod fieri posse negat Paulus. Interea tamen tenendum est quod priore loco attigi^ fidem nostram ideo fundari in perpetua et inflexibili Christi veritate^ ne inconstantia hominum vel defectione vacillet. 14. Haec admone, contesfans coram Domino, ne verbis disceptent, ad nullam utilitatem, ad subversionem audientium. ^ 15. Stude te ipsum probatum exhibere Deo, operarium non erubescentemf recte secantem sermonem veritatis. 16 Caeterum profanas clamorum inanitates omitte. Ad maiorem enim proficient impietatem: 17. et sermo eorum, ut gangraena, pastionem habebit: quorum de numero est Hymenaeus et Philetus, 18. qui circa veritates aberrarunt, dicentes resurrectionem iam esse factam, et subvertunt quorundam fidem. 14. Haec admone. Demonstrativum haec habet pondus: significat enim summam illam evangelii quam posuit, et quas addidit exhortationes, esse tanti momenti ut illis suggerendis nunquam debeat fatigari bonus minister. Res enim dignas esse quae assidue tractentur, et quarum non possit esse nimia commemoratio. Haec sunt, inquit, quibus non tantum semel tradendis, sed frequenter inculcandis te operam dare volo. Solam enim aedificationem respicere debet bonus doctor, et in eam solam insistere. Ex adverso, non tantum a frigidis quaestionibus eum abstinere iubet, sed alios etiam prohibere ne ipsas sectentur. AoyojJia)(etv est operam dare contentiosis disputationibus, quas fere parit argutiarum studium. Contestatio coram Deo ad terrendum valet: atque ex hac severitate colligimus quam perniciosa res sit ecclesiae litigiosa scientia: hoc est, quae posthabita pietate ostentatoni servit. Qualis est tota speculativa (quam vocant) theologia papatus. Ad nullam utilitatem. Duplici nomine Xoyo(iaxcav damnat, quod fructu careat, et quod valde sit noxia, infirmos turbando. Tametsi autem in versione sequutus sum Erasmum, quia minime dissidebat a mente Pauli: volo tamen monitos lectores, ita resolvenda esse Pauli verba, quod nullam ad rem utile est. Dicit enim graece, ec ooSev xp^at{iov. Ego istud XPfotyW *n nominativo casu lego, non accusativo. Et certe oratio sic melius fluet: ac si dixisset, Quid enim attinet, quum nullus inde profectus veniat, multum autem mali? Quia subvertitur multorum fides. Notemus primum, hac sola de causa merito improbari doctrinam, quod nihil prosit. Neque enim curiositati nostrae obsequi vult Deus, sed utiliter nos instituere. Valeant ergo speculationes omnes ac facessant, quae aedificationem nullam afferunt. Sed hoc secundum longe deterius est, quum ad subversionem audientium agitantur quaestiones alioqui iam infructuosae. Atque