|
47:366
et
missionem
spiritus,
quia
tunc
oppressa
iacuit
quodammodo
eorum
fides.
Tristitia
vestra
in
gaudium
vertetur.
Gaudium
intelligit
quo
praediti
fuerunt
accepto
spiritu:
non
quod
immunes
postea
fuerint
a
tristitia,
sed
quod
spirituali
gaudio
absorptum
fuerit
quidquid
ferendum
erat
tristitiae.
Scimus
apostolos
quamdiu
vixerunt,
certasse
duram
militiam,
indignis
probris
fuisse
tractatos,
multas
habuisse
luctus
causas,
sed
spiritu
renovati
priorem
infirmitatis
sensuda
exuerant,
ut
heroica
altitudine
facile
calcarent
quidquid
malorum
ingerebatur.
Hic
ergo
praesens
infirmitas
cum
spiritus
virtute
confertur,
qua
mox
donandi
erant.
Nam
ad
tempus
fere
obruti
postea
non
modo
alacriter
pugnarunt,
sed
splendidum
egerunt
triumphum
in
mediis
pugnis.
Quanquam
simul
notandum
est,
non
modo
innui
tempus
medium
inter
Christi
resurrectionem
et
mortem
apostolorum,
sed
quod
postea
etiam
sequutum
est,
ac
si
diceret
Christus
:
Iacebitis
ad
tempus
exiguum
tanquam
prostrati,
sed
ubi
vos
erexerit
spiritus
incipiet
novum
gaudium,
quod
per
continuos
progressus
augebitur,
donec
recepti
in
coelestem
gloriam
solide
gaudeatis.
21.
Mulier,
quum
parit,
tristitiam
habet,
quia
venit
hora
eius
:
quum
autem
peperit
filium,
non
amplius
reminiscitur
afflictionis
propter
gaudium,
quod
natus
sit
homo
in
mundum.
22.
Et
vos
igitur
tristitiam
quidem
nunc
habetis
:
rursum
autem
videbo
vos,
et
gaudebit
cor
vestrum,
et
gaudium
vestrum
nemo
tollet
a
vobis.
23.
Et
in
illa
hora
me
non
interrogabitis
quidquam.
Amen,
amen,
dico
vobis,
quod
quaecunque
petieritis
a
patre
in
nomine
meo,
dabit
vobis.
24.
Hactenus
non
petiistis
quidquam
in
nomine
meo:
petite,
et
accipietis,
ut
gaudium
vestrum
plenum
sit.
21.
Mulier
quum
parit.
Similitudine
proximam
sententiam
confirmat,
imo
clarius
sententiam
suam
exprimit,
quod
scilicet
non
tantum
gaudio
mutandus
sit
eorum
moeror*
sed
materiam
quoque
ac
segetem
gaudii
in
se
contineat.
Fit
saepenumero,
ubi
rebus
adversis
successit
prosperitas,
ut
homines
pristini
doloris
obliti
totos
se
in
laetitiam
effundant:
dolor
tamen
qui
praecessit
non
est
laetitiae
causa.
Christus
autem
fructuosam
suorum
tristitiam
fore
significat,
quam
evangelii
causa
pertulerint.
Et
certe
non
alius
dolorum
omnium
quam
infelix
exitus
esse
potest,
nisi
quum
in
Christo
benedicuntur.
Sed
quia
crux
Christi
semper
inclusam
habet
in
se
victoriam,
merito
dolorem,
qui
inde
concipitur,
Christus
ipse
similem
facit
dolori
parturientis
feminae,
qui
mercede
sua
pensatur,
dum
foetus
in
lucem
editus
puerperam
exhilarat
Non
quadraret
autem
similitudo,
nisi
gaudium
pareret
dolor
in
Christi
membris,
dum
eius
passionibus
communicant:
sicuti
parturitio
in
muliere
causa
est
partus.
Huc
etiam
aptanda
est
|