25:366 nomen indigne profanatur, nec se patitur idolis socium adiungi: deinde quibuscunque titulis idola sua insigniant, daemones esse pronunciat omnes fictitios deos, unde sequitur eorum immolationes sacrilegio esse infectas. Atque utrumque diligenter notandum est, Deum scilicet omnes cultus sui corruptelas abominari: deinde quaecunque deorum nomine excogitat mundus, totidem esse larvas quibus diabolus ad simplices fallendos se occultat. Ad haec vecordiam Israelitis exprobrat Moses, quod sibi promiscue asciverint deos incognitos, perinde ac si mulier adultera passim se prostitueret quibuslibet. Quod dicit e propinquo venisse, ad tempus spectat, et tantundem valet atque nuper fuisse exortos. Tertio additur, deos illos a patribus esse neglectos : nam hinc convincitur perversum novitatis studium, quod ne patrum quidem imitatione adducti fuerint: sed improba curiositate sibi asciverint novos et insolitos deos: non quod in sola vetustate lex pietatis sit fundata, quasi sufficeret ritum a maioribus traditum sequi: nam hoc modo probanda fuisset quaelibet gentium religio: sed quoniam genuina et fidelis patrum traditio certa probaque fuisset Dei colendi regula. Sumitur enim altius principium, patres vere ac minime fallaciter fuisse edoctos quisnam esset unicus Deus, in quo acquiescere decebat. Sed hic tenenda est inter sanctos patres et reprobos distinctio: nam patrum imitatio, quae hic videtur in laude duci, alibi severe damnatur, nempe quoniam absque delectu rapiebantur Iudaei ad perversa patrum exempla. Ergo non alios hic patres commemorat Moses nisi qui per manus tradere poterant quod didicerant ex ipso Deo. Timendi verbum saepe per synecdochen complectitur totum Dei cultum, et interdum ad externas caeremonias transfertur, quanquam hic ponitur verbum ")]7tP, quod proprie tantundem valet ac formare vel pavere: eodem tamen sensu. 18. Dei qui genuit te. Rursus crimen amplificat a populi ingratitudine, quia non inscitia prolapsus sit, sed Dei cognitionem, quae fulgere debuerat in omnium cordibus, sponte suffocaverit: huc enim spectat exprobratio, quod obliti sint rupis suae. Quasi diceret, non aliter impiis superstitionibus deditos fuisse, nisi quia Deum, quem satis illustribus documentis experti fuerant principium et fulturam salutis suae, voluntaria oblivione abiecerint. EX EODEM CAPITE. 19. Quum autem vidisset Iehova, exacerbatus est irritatione filiorum et filiarum suarum. 20. Et dixit, Abscondam faciem meam ab eis : Videbo quid in no-