20:366 igere, utpote cuius consuetudo mihi longe quum suavissima tum fructuosissima visa est. Sed, ut video, quo fata trahunt nobis eundum est* Quaeso itaque ut, tametsi corporibus longe seiuncti fuerimus, animis tamen awotxovfitv. Longe enim de me aliter meritus es, quam ut tui aliquando immemor esse queam. Non enim alia re tuis in me beneficiis respondere possum, quam fideli amicitiae nostrae memoria quam tibi diligentissime diutis8imeque praestabo. Quod superest de decem coronatis quos tibi tradidi non peterem nisi vererer ne mihi defuturum sit viaticum. Yide tamen ne ipse ullum capias detrimentum. Eximium virum Do. Pharellum meis verbis salutabis cum reliquis amicis omnibus nominatim. Vale, carissime, feliciter diuque. !) 34. CLASSES GALLICAE DITIONIS BERNENSIS SENATUI. Subscribunt decretis synodi Lausannensis pridie Cal. Apr. habitae.1) (Ex autographo Vireti Cod. bibi. civ. Turic. F. 82, olim Epp. Tom. 47, fol. 212. . Simler Vol. 89. Herminjard T. IV. p. 413 textum exhibet sine subscriptionibus.) Fratres omnes qui ad Lausannensem synodum convenerunt communibus suffragiis ac unanimi consensu admiserunt probaruntque caeremonias et ritus Bernensis ecclesiae quae nobis in synodo sunt proposita, nempe baptizare ad lapidem sive baptisterium, uti panibus azymis in coena Domini, hac tamen lege ut ad nullam certam panum formam superstitiose adigantur, sed qui frangi possint constituanturque qui tales panes suppeditent et curent conficiendos, neque magis abhorrent a diebus festis. 2) Hoc solum obnixe rogant ut magnificis Dominis placeat remittere nimis exactam istam quorundam praefectorum severitatem, si qui alioqui viri boni 4133.1) Be Traherone sive Trehernio cf. N. 1650. 1748 et saepius. Bis Genevae fuisse constat, primum ante a. 1540, iterum a. 1545. Hanc epistolam ad priorem periodum pertinere ex eo colligimus quod Farellum simul salutat Herminjardus eam anno 1538 ineunti adscribit, adeoque ante Calvini exsilium. Angli nihil ad rem. Vide omnino quae annotavimus ad iV. 4132. 4134.1) Cf. N. 106. Eoget, hist. du peuple de G. L p. 84. Buchat IV. 451 ss. 2) de quibus vide 2V. 105 not, % Cf. etiam N. 104.