9:365 365 PRAEFATIO. Superbis hominibus perinde est, modo dulci novitatis illecebra curiosos inescando acumen, quod saepe nullum est, fallaci specie ostentent: itaque quo magis prodigiosa commenta illis in mentem venerint, eo cupidius arripiant, et audacius insultent, quasi ampliorem laudis materiam nacti. Porro tanta plerosque titillat vagarum speculationum cupido, tantaque levitas circumagit, ut facile sit impostoribus, quamvis nec ingenio, nec doctrina, nec dexteritate polleant, tales sibi discipulos momento acquirere. Ita Valentinus G-entilis, homo nihili, faecem ex deliriis Serveti haustam propinans, insipidis palatis persuasit suavem esse potum. Quam absurdum sit quod sibi fabricavit dogma, sanis hominibus ex brevi relatu perspicuum fiet. B1 alii nos dicit, quod in una Dei essentia tres personas statuimus. Ita enim [pag. 4] quaternitatem fingi, ac si personae nomen aliquid ab essentia abstractum 1) notaret. Ipse vero nimis crasse hallucinatur, dum tres in Deo proprietates non distinguit, quae in ipsa essentia resideant, non autem ab ea separentur. Principium illud scripturae tenemus, unicum esse Deum. Iam dum eadem scriptura in medium nobis profert patrem, filium et spiritum sanctum, quid aliud restat, quam in una simplicique deitate tres agnoscere personas, quae tamen non efficiant plures deos, nec essentiae unitatem lacerent aut dissipent? Ubi autem quaternitas reperietur, si unus Deus tres in se proprietates contineat? Nunc quam scite nostram sententiam corrigat, videre operae pretium est. Comminiscitur essentiam Dei in solo patre : itaque illum praedicat solum esse verum Deum. Filio deinde concedit Dei nomen, sed quasi precarium: quia scilicet essentiatus sit a patre. Ergo personam patris non aliud esse affirmat, quam essentiam. Filii vero personam, [pag. 5] deificationem esse blaterat. Ubi ad spiritum sanctum venitur, omnia permiscet: quia iam antea filium 1) quelque chose hors de l'essence.