8:365 365 PRAEDESTINATIONE. 366 deo, non esse mirum, si Dens cum hominibus loquens ad eorum modulum se attemperet. Quis Deum in visionibus apparuisse dicet, qualis est? Nam is est gloriae eius fulgor, qui omnes nostros sensus nudo sui conspectu absorbeat. Se ergo manifestavit quatenus capere homines poterant. Verum, sive nobiscum balbutit Deus, sive quod nobis novit incomprehensibile esse subticet, in eius tamen sermone quidquam fictum aut simulatum esse nego. Quod habetur in Psalmo (5, 5) verissimum est: quod Deus non sit iniquitatem volens. Nec vero illic per os Davidis testatur aliud quam re ipsa quotidie probat, *) dum poenam de hominum peccatis sumit. Neque enim puniret, nisi odisset. Ultorem vides: approbatorem non esse, statuendum est. Sed in eo falluntur multi, quod Deum iuste velle non reputant, quae homines peccando faciunt. Quomodo ? inquies. 2) Adulteria incestosque coitus abominatur. Quod Absalom patris concubinas coram populo constuprat (2. Sam. 16, 21), an fit Deo nolente? Atqui, hoc se facturum ipse per servum suum Nathan praedixerat: Tollam uxores tuas in oculis tuis: et dabo proximo [pag. 209(*)] tuo, qui dormiet cum illis in conspectu solis huius. Tu fecisti occulte: ego autem coram toto populo, et coram sole facturus sum (ibid. 12, 11). Plena est talibus exemplis scriptura.3) An ideo vel peccati culpam Deo imputabimus, vel duplicem in eo voluntatem fabricabimus, ut secum ipse dissideat? Verum, sicuti iam ostendi, idem eum velle cum sceleratis et improbis, sed diverso modo: ita nunc tenendum est, quae in speciem diversa sunt, eodem modo eum velle: ut in ista, quae mentibus nostris occurrit,4) 1) Add. par experience. 2) Quomodo? inquies om. in versione. (*) De hoc numero vide prolegomena. 3) Comma hoc abest a gallico exemplari. 4) qui nous trouble.