32:365 365 PSALMUS CXXXV!. 366 homines captare quam ignorantiae praetextum, si nimis sublime ac reconditum est quod traditur. Etsi ergo Saturnus luna maior est, quia tamen propter longiorem distantiam hoc non patet oculis, maluit spiritus sanctus quodammodo balbutire, quam discendi viam praecludere plebeiis et indoctis. Eiusdem notae est quod simul addit propheta, Deum solis et lunae vices ordine partitum esse, ut illum diei praeficeret, hanc vero nocti : non quod potiantur ullo dominio, sed quia mirabilis in hac distributione Dei oeconomia refulget. Et certe dum sol interdiu suo fulgore terram illustrat, luna vero et stellae noctu, honorificum (ut ita loquar) obsequium Deo praestant. 10. Qui percussit Aegyptios in primogenitis ipsorum, quia in saeculum clementia eius. l l . Et eduxit Israelem e medio eorum, quia in saeculum clementia eius. 12. In manu forti et brachio extento, quia in saeculum clementia eius. 13. Qui divisit mare rubrum in divisiones, quia in saeculum clementia eius. 14. Et transire fecit Israelem per medium eius, quia in saeculum clementia eius. 15. Et praecipitavit Pharaonem et exercitum eius in mare rubrum, quia in saeculum clementia eius. 16. Et deduxit populum suum per desertum, quia in saeculum clementia eius. 10. (Qui percussit Aegyptios in primogenitis.) Literam *j alii vertunt cum primogenitis. Sed prior interpretatio melius fluere videtur. Caeterum, nisi concionari placeat, supervacuum esset pluribus verbis hic morari lectores: quia nihil habetur quod non alibi tractatum fuerit. Vere autem dicit percussos fuisse Aegyptios in primogenitis, quia licet saepius territi fuerint aliis plagis, non tamen destiterunt contumacia sua furere, donec hac ultima plaga domiti vel fracti Deo cesserunt. Quia vero propositum non erat ordine recensere singula miracula, summam uno verbo complexus est, populum e medio Aegypti forti manu et brachio extento eductum fuisse dicens, quia, ut erat undique obsessus, nullum nisi in mirifica Dei virtute effugium patebat. Brachii extenti similitudo aptissima est: quia non solemus brachium extendere nisi quum arduum aliquid molimur. Itaque sensus est, Deum in liberando populo non levi manu usum esse, sed insolito modo exseruisse suam potentiam. 13. (Qui divisit mare rubrum.) De voce C\)Q alibi dictum est, itaque mihi religio non fuit vertere mare rubrum. Quia autem propheta divisiones nominat plurali numero, divinant quidam ex Hebraeis plures fuisse transitus: ut illis solenne est de rebus incognitis nugari, totamque scripturam suis commentis adulterare. Etsi autem merito ridentur tales ineptiae, simul tamen eas detestari convenit: quia minime dubium est, Rabbinos Satanae