25:365 365 REDITUS AD HISTORIAM. 366 Rubrum. Ex compluribus autem locis apparet fuisse suavissimum : et ion vitis apud Isaiam *), pro exquisita et maximi pretii ponitur. Qui merum interpretantur, rem potius quam verbi significationem spectarunt. 15. Et impinguatus est. Hic iam populi ingratitudinem exagitat Moses, quod lautitiis refertus adversus Deum protervire coeperit. Satietas quidem (ut fertur vulgari proverbio) ferociam parit: sed hoc contingit detestabili hominum pravitate, quos Dei benignitas potius ad modestiam et mansuetudinem flectere debebat. Nam quo largius nos pascit, quia propius et familiarius se patrem demonstrat, simul nos ad pietatem filiis dignam invitat. Ergo impietas est non ferenda quod profani homines ubi se ingurgitarunt bonorum omnium copia, contra eum insolescunt. Confert autem equis ferocibus et refractariis, qui si in otio bene pascantur, contra sessorem calcitrant et redduntur fere intractabiles. Nomen vero recti pro Israele ponens, ironice eos perstringit qui a rectitudine defecerant, ac in memoriam revocans quanta praediti essent dignitate, acrius exprobrat perfidiae crimen. Alibi enim sine sinistra nota ornatur Israel eiusmodi elogio, vocationis respectu: hic vero obiurgatione docet Moses quam procul discesserint a studio pietatis ad quam colendam vocati erant. 16. Provocaverunt eum ad zelum. Improprie quidem Deo tribuitur aemulatio, in quem nullae cadunt passiones. Sed quia nunquam satis reputant homines quantum piaculi contrahant in suis idololatriis, necesse est talibus loquendi formis exprimi criminis gravitatem: non minus scilicet iniuriae ipsos facere Deo, ubi eius cultum alio transferunt, nec leviorem esse noxam, quam si proterva mulier ad zelotypiam accenderet mariti animum, et adulteros captando vulneraret. Hic porro zelus pendet a sacro et spirituali coniugio quo sibi Deus populum devinxerat. Summa est Israelitas suis superstitionibus perinde fuisse in Deum contumeliosos, ac si ex professo eum provocarent. Sequitur amplificatio proximo versu, cultum uni Deo debitum, transtulisse ad daemones. Publico omnium gentium consensu semper receptum fuit, sacrificiis colendum esse Deum. Etsi enim varios deos sibi fingebant gentes, valuit tamen haec persuasio, id proprium esse ius deitatis. Nihil igitur magis indignum aut detestabile quam honorem Deo ereptum offerre daemonibus. Id quidem nunquam confessi essent Israelitae, utpote qui minores deos apud summum et unicum mundi creatorem patronos sibi esse iatabant: nec dubitabant ei referre impensum quidquid partiebantur inter sua idola. Atqui primo hic repudiat omnes misturas quibus sacrum eius 1) Cap. 27, 2.