55:364 6. Hic est qui venit per aquam et sanguinem, Iesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et spiritus est qui testificatur: quandoquidem spiritus est veritas. 7. Nam tres sunt qui testificantur in coelo, pater, sermo, et spiritus sanctus: et hi tres unum sunt 8. Et tres sunt qui testificantur tn terra, spiritus, aqua, et sanguis: et hi tres in unum conveniunt. 9. Si testimonium hominum recipimus, testimonium Dei maius est: quoniam hoc est testimonium Dei, quod testificatus est de filio suo. 6. Hic est qui, ete. Ut tuto fides nostra in Christo quiescat, solidam umbrarum legis substantiam in eo constare dicit. Neque enim dubito quin ad veieres legis ritus alludat in vocibus aquae et sanguinis. Huc porro tendit comparatio: non tantum ut legem Mosis abolitam esse sciamus Christi adventu, sed ut in ipso quaeramus eorum complementum, quae olim figurabant caeremoniae. Tametsi vero plures erant species, tamen sub his duabus totam sanctitatis et iustitiae perfectionem apostolus designat. Aqua enim abluebantur omnes sordes, ut homines nonnisi puri et mundi ad Deum accederent. In sanguine erat expiatio, et plenae cum Deo reconciliationis pignus : sed lex externis tantum symbolis adumbravit quod solide ac reipsa a Messia praestandum erat. Apte igitur probat Iohannes Iesum esse Christum Domini, olim promissum, quia secum attulit quo nos omni ex parte sanctificet. Ac de sanguine quidem, quo Christus Deum placavit, nulla est dubitatio: sed quomodo per aquam venerit, quaeri potest. Nam hoc ad baptismum referri non est probabile. Ego certe existimo Iohannem hic fructum et effectum exprimere eius rei quam in historia evangelica narrat. Nam quod illic dicit, ex Christi latere fluxisse aquam et sanguinem, haud dubie pro miraculo habendum est. Scio tale quiddam mortuis naturaliter accidere: vero certo Dei consilio factum est ut Christi latus sanguinis et aquae fons esset: ut scirent fideles veram munditiem (cuius figurae erant veteres baptismi) in eo sibi constare: ut scirent etiam completum, quod omnes sanguinis adspersiones olim promiserant. Quare haec brevis partitio plurimum habet gratiae, quia summatim ostendit quorsum praecipue tenderent caeremoniae veteres: nempe ut homines ab inquinamentis purgati, et soluti omnibus piaculis, Deum haberent propitium, et illi consecrarentur: deinde veritatem in Christo fuisse exhibitam, quia lex praeter visibiles figuras nihil habebat. Qua de re plura 9 et 10 ad Hebraeos capite diximus. Spiritus est qui testificatur. Hoc membro docte quomodo vim illam Christi sentiant fideles: quia scilicet Dei spiritus eos certiores reddat: et ne vacillet eorum fides, addit plenam et solidam firmi-