32:364 Priusquam vero ad recitationem operum Dei veniat propheta, summam eius deitatem summumque imperium commendat, non quod proprie loquendo extra ipsum ulla sit deitatis scintilla: sed quia homines ubicunque partem aliquam gloriae eius conspiciunt, deitatem aliquam seorsum imaginantur, Deumque ipsum perperam distrahunt in partes: neque hoc errore contenti, deos sibi ligneos et lapideos confingunt. Denique omnibus ingenita est haec pravitas, ut se deorum varietate et turba oblectent. Ideo propheta consulto videtur non modo in voce DVOX pluralem numerum usurpasse, sed etiam in voce D^iiiX* ^*c en*m egt ad verbum, Laudate Dominos dominorum, ac si diceret perfectam omnis dominii plenitudinem in uno Deo inveniri. 4. (Qui fecit mirabilia.) Hoc nomine insignit omnia Dei opera a minimo usque ad maximum: quo nos in eorum admirationem expergefaciat, quia propter socordiam nostram vilescunt: quum tamen singulis insculptae sint insignes notae incredibilis tam sapientiae quam virtutis Dei. Deum autem fecisse et facere solum quidquid admiratione dignum est, asserit: ut discamus non posse vel minimam laudis eius guttam alio transferri absque intolerabili sacrilegio: quia ubi lustraverimus coelum et terram, nusquam reperiemus ullum deitatis specimen, ut ei socium vel aemulum adiungere liceat. Postea Dei sapientiam celebrat in una specie, quod scilicet tanto artificio compositi sint coeli, ut clamitent mirabiliter se tam pulcra distinctione fuisse ornatos. Inde ad terram descendit: ut discamus hoc quoque praeclarum et memorabile Dei opus magni facere, quia nudam et siccam terrae superficiem expandat super aquas. Nam quum elementis sphaerica sit forma, naturaliter aquae terram obtegerent, nisi cohiberentur suis claustris: quia Deus hospitium concedere voluit humano generi: atque hoc inter sua principia ponere coguntur philosophi. Ergo terrae expansio, et vacuum hoc spatium quod aquis non obruitur, merito censetur inter praecipua Dei miracula. Et simul Dei gratiae adscribitur: quia nulla erat ratio cur aquas a suo situ depelleret, nisi quia pro immensa sua bonitate hominibus consultum esse voluit. 7. (Qui fecit luminaria.) Quum Moses duo luminaria magna vocet, solem et lunam, non dubito quin hanc loquendi rationem sequutus sit propheta. Ideo quod paulo post adiungit de stellis, quasi accessorium est. Etsi autem lunam alii planetae magnitudine superant, non abs re tamen vocatur secundum luminare manifesti effectus causa. Neque enim spiritus sancti consilium fuit astrologiam docere: sed quum doctrinam proponeret rudissimis quibusque idiotis communem, populariter loquutus est per Mosen, et prophetas, ne quis praetextu difficultatis subterfugeret, sicuti videmus nihil cupidius