25:364 quae Aristoteles tradit de aquilis, huc accommodare per me licebit: quanquam non existimo aliud venisse Mosi in mentem quam quod verba prae se ferunt. Et certe sufficere nobis debet quod in promptu nobis occurrit, hac inaestimabili Dei bonitate et indulgentia merito nos debere in admirationem rapi, dum se eousque submittere non gravatur ut instar aviculae suis alis nos protegat, et volitando nos ad se sequendum formet, atque assuefaciat: qua secunda parte plus quam materna educatio notatur. 12. Iehova solus deduxit eum. Anticipatio est, qua omnes tergiversandi praetextus adimit: si forte vellent Israelitae, pro more suas superstitiones miscere cum simplici Dei cultu. Nam quum hinc inde varios deos sibi accerserent, passim audita fuit illa excusatio, non ita exspoliari Deum suo iure. Atque hinc factum est ut sibi permiserint coacervare falsorum deorum turbam, quos pro patronis colebant. Atqui occurrit Moses, ac pronunciat, Deum sicuti alieno auxilio non indiget, exteros deos non adhibuisse socios in servando populo. Unde sequitur, quoscunque deos admisit populus, in eos transtulisse veri et unius Dei honorem. Discamus itaque ex hoc loco nisi in solidum colatur Deus, impia corruptela totam religionem perverti. 13. Equitare fecit. Quod Iudaeam sic vocari fingunt, quia sit terrae umbilicus, frivolum est: melius convenit excelsam dici Aegypti respectu et satis trita est loquendi ratio, eos qui in Aegyptum proficiscuntur descendere: et rursus ascendere eos qui in Iudaeam veniunt. Quanquam mihi probabile est, celsitudine notari excellentiam: quia terra illa ob praeclaras dotes esset quasi nobilissimum totius orbis theatrum. Foecunditatem amplificat Moses, ubi dicit populum suxisse mel e petra, et oleum ex lapidibus: significat enim nullam partem fuisse sterilem, quum ex rupibus mel colligerent, et illic etiam oleae nascerentur. Eodem spectant aliae figurae, comedisse butyrum ex vaccis, et lac ex ovibus: quibus significat, terram illam opimis pascuis fuisse divitem. Per adipem agnorum, haud dubie carnem bene saginatam significat: quia fas non fuisset adipe vesci. Sed novum non est hac voce notari quamlibet pinguedinem, sicuti paulo post adipem tritici nominat optimam similaginem vel farinam, ex qua fiebat panis delicatior. In vino autem non sine poetico schemate Dei liberalitatem commendat, ubi dicit: Sanguinem uvarum eos bibisse. Dubium quidem non est quin ad colorem alludat, sed hac occasione Dei beneficentiam splendidius extollit, dum exprimitur uvarum succus ac si sanguis proflueret ad homines alendos. Quoniam autem a vini rubedine sumpta est metaphora, epitheton lion in fine versus non dubitavi transferre