20:364 ac etiam senatus nomine iussit scribi* Argentinensibus significavi omnia. De conatibus improborum apud vos valde doleo. Sed hae tempestates pelagus hoc, quod recte tu scribis, nunquam destituent. Nos in statione semper erimus, et gratulabimur nobis dum sic nos contra omnia firmat Christus, ut impius interim regno Christi concedat. Ah ne nos horribilis facies rerum terreat. Superabit certe Dominus Christus Iesus, et fides nunc probata quod pretium habebit. Dominus Christus nos in omni voluntate sua sancte servet. Amen. Dulce caput et carissimum pectus Farellum nostrum saluta. Amate nos vere. Amet nos Dominus Christus. Amen.2) 4132. BUTLERUS ET TBAHERO CALVINO. Nuper, ut videtur, Geneva profecti praeceptori et amico omnia fausta apprecantur. (Exstat in Cod. Genev. 113, fol. 113. Edita est in Epp. Tigurinis p. 403 et anglice versa in Parkerianis T. III. p. 621* Herminjard. IV. 376.) Excellenti quum doctrina tum pietate viro D. Iohanni Calvino amico inprimis observando. Eruditissimo viro sibique multo carissimo D. Iohanni Calvino Iohannes Butlerus et Bartholomaeus Trehernius xtjv aXq&fj %aqav ev Ita nobis posthac laeta omnia accidant ut nobis gravem dolorem attulit haec nostra a te digressio. Tametsi enim non admodum diuturna, ut speramus, futura sit, tamen tanta ingenii suavitate, tanta colioquiorum dulcedine, nos vel ad horas aliquot fraudari, non dolere non possumus. Nec illud interim animum nostrum mediocriter angit, ne sint qui putent nos muscas imitari, quae quum aestate diligenter adsint ubi hiems ingruit aufugiunt. Nos certe, si qua in re te iuvare potuissemus, neque ulla voluptas abs te avocasset, neque ullum periculum abstraxisset. Enimvero maior est haec tristitia quam tibi males an a quorundam ingenia attulerunt, quam ut eam nos lenire possimus. Sed habes qui quidquid animo tuo nebularum obortum est suae consolationis radiis facile dispellat, Xqiaxov iyaovv. Is tibi reddet laetam tranquillitatem, is hostes tuos 2) Quum Grynaeus a. 1541 e vivis excesserit, haec epistola antiquioribus omnino adnumeranda est.