55:363
363
EPIST.
IOHANNIS
364
pondent.
Interea
admonet
apostolus,
pugnandum
esse
ut
serviamus
Domino,
totus
enim
mundus
nobis
obsistit,
ne
pergamus
quo
Deus
vocat.
Ergo
ille
demum
legem
servabit,
qui
mundo
fortiter
resistet.
4.
Haec
est
victoria.
Quia
dixerat,
omnes
qui
ex
Deo
geniti
sunt,
mundi
victores
esse:
vincendi
quoque
modum
exprimit.
Poterat
enim
adhuc
quaeri,
unde
victoria:
ergo
in
fide
constituit
victoriam
totius
mundi.
Insignis
locus:
quia
tametsi
duros
et
horribiles
insultus
assidue
ingerit
Satan:
spiritus
Dei
extra
periculum
nos
esse
pronuntians,
exempto
metu
nos
ad
fortiter
pugnandum
animat.
Et
plus
valet
praeteritum
tempus
quam
praesens
vel
futurum.
Vicisse
enim
dicit,
ut
perinde
certi
simus,
ac
si
iam
profligatus
esset
hostis.
Verum
quidem
est
tota
vita
durare
nostram
militiam,
quotidianos
esse
conflictus
:
imo
singulis
momentis
nova
et
diversa
proelia
hinc
inde
ab
hoste
nobis
moveri:
sed
quia
non
armat
nos
Deus
tantum
in
unum
diem,
et
fides
etiam
unius
diei
non
est,
sed
perpetuum
spiritus
sancti
opus:
non
aliter
iam
victoriae
sumus
compotes,
quam
si
esset
debellatum.
Neque
tamen
fiducia
haec
torporem
inducit,
quin
sollicite
semper
ad
pugnam
simus
intenti.
Sic
enim
certos
esse
Dominus
suos
iubet,
ut
tamen
securos
esse
nolit:
quin
potius
ideo
vicisse
ipsos
pronuntiat,
quo
animosius
et
magis
strenue
pugnent.
Mundi
nomen
hic
late
patet:
comprehendit
enim
quidquid
adversum
est
Dei
spiritui
:
ita
naturae
nostrae
pravitas
pars
mundi
est,
omnes
concupiscentiae,
omnes
Satanae
astus,
quidquid
denique
nos
a
Deo
abstrahit*
In
tam
multiplici
hominum
copia,
gravis
belli
moles
in
nos
incumbit:
ac
iam
ante
congressum
essemus
victi,
ac
centies
quotidie
vincendi,
nisi
Dens
victoriam
nobis
promitteret.
Sed
Deus
hac
lege
ad
pugnandum
nos
hortatur,
ut
prius
victoriam
promittat.
Caeterum
ut
haec
promissio
nos
invicta
Dei
virtute
in
perpetuum
munit,
ita
ex
adverso
in
nihilum
redigit
hominum
vires.
Neque
enim
hic
apostolus
Deum
suppetias
tantum
nobis
ferre
docet,
ut
eius
subsidio
adiuti,
pares
simus
ad
resistendum:
sed
victoriam
in
sola
fide
locat:
fides
autem
aliunde
quo
vincat,
accipit.
Quare
Deo
eripiunt
quod
suum
est,
qui
propriae
virtuti
triumphum
canunt.
5.
Quis
est
qui
vincit
mundum?
Ratio
superioris
sententiae
:
ideo
scilicet
nos
fide
vincere,
quia
robur
a
Christo
mutuamur:
quemadmodum
et
Paulus
dicit
(Philip.
4,
13):
Omnia
possum
in
eo
qui
me
confirmat.
Is
ergo
demum
Satana
et
mundo
superior
erit,
nec
carni
suae
succumbet
qui
sibi
diffidens,
recumbet
in
solam
Christi
virtutem.
Nam
fidei
nomine,
vivam
Christi
apprehensionem
intelligit,
quae
vim
eius
et
officium
ad
nos
accommodat.
|