52:363 363 EPIST. PAULI AD TIMOTHEUM II 364 de errore Hymenaei et Phileti loquetur. Negabant enim resurrectionem, cuius habemus certum in hac confessione pignus, dum factam esse mentiebantur. Caeterum quam necessaria fuerit haec Pauli admonitio, veteres historiae ostendunt. Quascunque enim machinas potuit, Satan admovit ad destruendam hanc fidem. Nam quum sint duo eius membra. Christum ex semine David esse genitum, et ex morte resurrexisse: statim a tempore apostolorum exortus est Marcion, qui humanae in Christo naturae veritatem abolere conatus est. Sequuti sunt deinde Manichaei. Et haec pestis hodie quoque grassatur. Quod ad resurrectionem spectat, quam multi et quam variis artibus eius spem labefactare conati sunt? Tantundem igitur valet ista Pauli attestatio, ac si dixisset: ne quis evangelium meum calumniis depravet aut adulteret: ita docui, ita praedicavi, Christum, qui ex semine David natus | homo erat, resurrexisse a mortuis. Evangelium vocat suum, non ut se autorem profiteatur, sed ministrum. Caeterum in Christi resurrectione certum habemus nostrae ooinium pignus. Proinde qui fatetur Christum resurrexisse, idem etiam de nobis futurum affirmat: quia non sibi resurrexit Christus, sed nobis. Non enim a membris suis avelli caput debet. Praeterea in Christi resurrectione continetur redemptionis et salutis nostrae complementum. Nam mors quoque adiungitur. Christus ergo, qui mortuus est, resurrexit: cur? et in quem finem? hic ad nos veniendum est, atque hic etiam emergit vis et fructus utriusque, nempe tam resurrectionis quam mortis. Nam hoc principium semper tenendum est, scripturam non solere de illis historice tantum ac frigide loqui, sed fructum subaudiendo. Ex semine David. Hac particula non modo asseritur humanae naturae veritas in Christo: sed etiam ilii vendicatur honos et nomen Messiae. Negant haeretici Christum fuisse verum hominem, alii delapsum e coelo fingunt, alii tantum apparuisse in ipso hominis speciem: Paulus ex adverso clamat, ex semine David fuisse. Quo haud dubie pronuntiat verum fuisse hominem, ex homine progenitum, nempe ex Maria. Hoc tam disertum testimonium quo magis eludere conantur haeretici, impudentiam suam magis produnt. Iudaei et alii Christi hostes eum esse negant, qui olim promissus fuerat: Paulus autem affirmat Davidis esse filium, et ex ea familia ducere originem, ex qua Messiam descendere oportuit. 9. In quo laboro. Est anticipatio. Vincula enim apud imperitos fidem detrahebant illius evangelio. Fatetur ergo se, quod ad externam speciem, instar scelerati hominis vinctum esse: sed addit, sua vincula non obstare quominus libero cursu procedat evangelium. Imo electis salutare esse