49:363 363 EPIST. PAULI AD CORINTHIOS I 364 ministerium, si rite omnia expendantur. Caeterum non tantum adversus impios doctores hic locus militat, sed etiam omnes eos, qui aliud habent propositum quam Christi gloriam et ecclesiae aedificationem. Neque enim quicunque vera docet, protinus est fidelis, sed qui Domino servire Christi que regnum promovere ex animo studet. Nec vero abs re Augustinus mercenariis inter lupos et probos doctores medium gradum attribuit. Porro quod Christus a bono dispensatore prudentiam quoque requirit, in eo quidem explicatius loquitur quam Paulus, idem tamen est sensus. Christo enim fides est conscientiae sinceritas, cui sanum et providum consilium accedere oportet: Paulus per fidelem ministrum, intelligit qui et scienter et recto animo partes boni verique ministri implet. 3. Mihi vero pro minimo est. Restabat ut suam fidelitatem in medium proferret, quo inde iudicarent de ipso Corinthii: sed quia corruptum erat eorum iudicium, illo repudiato, ad tribunal Christi provocat. Errabant Corinthii quod obstupescebant ad externas larvas, nec veras ac proprias discretionis notas intuebantur : magna igitur fiducia perversum eiusmodi caecumque iudicium contemnere se testatur. In quo et pseudoapostolorum vanitatem probe refutat, qui solum hominum favoren aucupabantur, seque putabant beatos si in admiratione forent: et Corinthiorum arrogantiam graviter castigat, quae in causa erat ut ita caecutirent iudicando. Sed quaeritur quo iure Paulo licuerit non modo repudiare unius ecclesiae censuram, sed hominum iudicio se eximere: nam ista communis est pastorum omnium conditio, ab ecclesia iudicari. Respondeo, boni pastoris esse, suam tum doctrinam, tum vitam examinandam permittere ecclesiae iudicio : et hoc esse bonae conscientiae indicium, non refugere lucem examinis. Quemadmodum Paulus absque dubio paratus erat subire iudicium ecclesiae Corinthiacae, et ad rationem tam vitae quam doctrinae reddendam vocari, si iusta cognitio illic fuisset: quemadmodum saepe illis hanc potestatem defert, ultroque flagitat ut recte iudicare velint. Sed ubi opprimi se iniquis perversisque studiis videt fidelis pastor, nec locum esse aequitati aut veritati, humanae existimationis securus, Deam appellare et ad eius tribunal confugere debet: praesertim ubi obtinere hoc nequit, ut suscipiatur vera et legitima cognitio. Ita ergo sibi agendum meminerint servi Domini, suam doctrinam ac vitam exigi ad calculum patiantur, imo ultro se offerant: si quid obiectum fuerit, respondere ne detrectent. Verum si indicta causa damnari se viderint, et de causa inaudita iudicium fieri, erigant ad hanc magnitudinem animos, ut despectis hominum iudiciis Deum iudicem intrepide exspectent. Sic olim projphetas, quia negotium erat cum hominibus praefractis, et qui in illorum persona Dei verbum despicere aude-