20:363 363 EPISTOLAE 4131.4134 364 4UL GRYNAEUS CALVINO. Narrat Bupefortii cuiusdam caedem. (Ex autographo Cod. Genev. 113, fol. 55.) Ioh. Calvino suo fratri carissimo. 8. Quanquam non dubito famam dudum ad vos de morte Rupefortii nostri allatam esse, tamen quia id postulas verbis paucis significabo. Ambulatum cum propinquo Vinario extra moenia iverat, per proditorem, qui in pago proximo quosdam e Gallia nuper reversos milites saltandi luctandique gnaros esse promiserat, eductus. Quum ad pagum fere ventum est, cuneus hostium impetu facto omnes quidem prehendit et in navim quae Rheni ripam in hoc disposita stabat compulit. Propinquus igitur Vinarius et servorum Bupefortii alter dum in navim pertruduntur, ipse Rupefortius inter militum tumultum saltu sese ingenti in ripam proripit ac manus latronum evadit. Equites in insidiis erant duo, qui fugientem ad pagum proximum persequuti longius egerunt praeter pagum, ac in campis ipsis apertis cum itinere, qua Argentina venitur, ad currus ea praetereuntes tendentem interceperunt. Viderunt aurigae, quum se fortiter defenderet et opem eorum imploraret, captum ac equo impositum et ad sylvam proximam abreptum. Res haec accidit mille ad summum a moenibus passuum intervallo. Per sylvam ductus est equo, quum alter equitum in pedes se coniecisset. Orta nocte iam, et ex vulnere quod in capite habuit satis magnum, et ex itinere fatigatus, vehi eqiio non potuit commode, ac destitui viribus ut videtur coepit. Latro exanimem propemodum prorsus hominem istic interfecit bombarda pectore traiecto. Globum hic nos domi habemus. Et rusticus, qui ipse oculis suis vidit, et clamores morientis et ictum sedentis bombardaeque sonum audivit, narravit nobis. Est facinus quod nullis verbis satis attolli potest. Prehendit magistratus eum qui navi praefuit Parat se rebus omnibus ad arces exscindendas eas quae et tenent hos et praetereuntes receperunt. Comitia hac hebdomade habentur apud Helvetios. Sic fatum est huius viri. Ipse dominica proxima quam interfectus est ad mensam Domini adiens significationem fidei dedit non obscuram, et apud me vixit innocentissime. Incredibile est quem dolorem conceperimus omnes ex isto casu, qui utique ad res maiores spectare videtur. De foedere cum rege nihil est nisi iam sit aliquid. Consui ipse ad *) scripsit iterum, 4131.1) Nomen ex pessima viri literatura extricare non voluimus.