5:362 ab illis imposita proferre, quatenus citra Dei offensionem licet. Denique non secus atque Dei vicarii aestimandi sunt, quibus repugnare nemo possit, qui cum ipso Deo bellum gerat. Illorum etiam munus, pro sancta administratione a Deo demandata est habendum, ad quod sunt assumpti, ut nobis praesint ac dominentur. Quam ob rem christiani hominis partes esse iudicamus, magistratuum, sub quibus agit, prosperitatem precibus Deo commendare: legibus atque edictis, quae cum Dei praeceptis non pugnant, obedienter parere: publicam tum utilitatem, tum tranquillitatem, promovere: principum honori ac communi totius populi bono ex animo studere, ab omnibus [pag. 62] factionibus religiose abstinere, unde turbae ac tumultus nasci queant. Contra vero eos omnes, qui infideles se gerunt erga magistratum, nec ad publicam regionis in qua versantur utilitatem curandam animum applicant, pronunciamus ea perversitate prodere suam in Deum perfidiam. FINIS.