20:362 Ne autem Yiviacensis schola, quae hactenus totius regionis celeberrima fuit, praeceptore spolietur, vobis hunc offerimus quem cognitione utriusque linguae non poenitenda praeditum esse experti sumus. Si vobis probatus fuerit, date operam ut cum publico Senatus mandato illuc dimittatur. Stipendium priori constitutum, ut nobis videtur, fuerat malignius paulo quam conveniat. Centum enim florem Sabaudici duntaxat assignati erant. Cuius rei admonemus vos, quo huic melius prospectum curetis: dignus enim est cuius ratio habeatur. Praeter doctrinam dexteritatem habet in formanda pueritia non infelicem, nonnullo etiam usu confirmatam. Non pauci huc quotidie confluunt sed nudi. Neque facultates nostrae illis tamdiu alendis sufficiunt, dum iusto examine probari queant. Genevae pridie Cal. Sept.!) 4130.1) Omnino ad a. 1587 referenda est Calvinus et Farellus adhuc simul Genevae sunt Lausannensis schola eodem illo anno condita fuit Mectorem facere voluerunt Bernenses Io. Frisium, Carolo Vetus Testamentum, Vireto Novum destinatum est. Praeterea lectorem in graecis et alium in hebraicis quaerebant (Megander ad Bull. d. d. ib. lan, ap.Herminj. IV. 166). Qui dicitur alter suffectus is est Conr. Gesnerus, a Myconio commendatus, qui m. Sept Lausannam venit (Hanhart, Gesner. p. 63). Albonae pastor fuerat per aliquod tempus Aegidius Michelius (Michaux) teste Euchat IV* 409. Herm. IV 230. Idem vir doctus ad hanc ep. suspicatur eum qui ministro Viviacensi adiunctus dicitur fuisse lac. Valerium Delphinatem. Denique is, quem Genevenses offerunt, eodem autore lo. Ribittus Sabaudus fuisse videtur.