52:361 361 CAPUT II. 362 longissime eius cura et studium extendere se poterit. 3. Tu igitur feras afflictiones. Non sine magna necessitate hanc secundam exhortationem attexuit. Se enim ad ferendas afflictiones comparent oportet qui sua obsequia Christo offerunt. Itaque nunquam erit perseverantia sine tolerantia malorum. Et ideo addit, sicuti decet bonum militem C h r i s t i : quo verbo significat militare omnes qui Christo serviunt: et eorum militiam non malis inferendis, sed magis patientia constare. Harum rerum meditatio plus quam necessaria nobis est. Videmus quam multi hastas quotidie abiiciant, qui magnum nescio quid prae se ferebant. Unde id? quia cruci assuescere nequeunt. Primum tanta est mollities, ut militiam horreant. Deinde non aliam tenent militandi rationem, quam ut ferocia cum adversariis certent. Quid autem sit possidere animas in patientia, discere non sustinent. 4. Nemo qui militat. Perstat in similitudine quam a militia sumpserat. Quamquam proprie loquendo metaphorice prius dicit Christi militem: nunc vero comparatione utitur profanae militiae cum spirituali et christiana, hoc sensu: ea est disciplinae militaris ratio, ut simul atque miles imperatori nomen dedit, relicta domo et negotiis omnibus, non nisi de bello cogitet. Ita ut Christo penitus addicti simus, omnibus huius saeculi impedimentis solutos esse oportet. Per n e g o t i a v i t a e intelligit familiae administrandae curam et ordinarias occupationes. Ut agriculturam suam rustici, mercatores sua commercia tabernasque deserunt, donec stipendiis suis sint perfuncti. Nunc applicanda est comparatio ad rem praesentem: quod quisquis vult sub Christo militare, debet relictis omnibus mundi tricis et avocamentis, se illi totum suaque studia addicere. Denique meminerimus veteris proverbii, Hoc age : quod significat ita serio incumbendum esse peragendis sacris, ut studium nostrum et intentionem nihil aliud impediat. Lectio illa vulgaris: nemo militans Deo ete, corrumpit totum Pauli sensum. Porro ecclesiae pastores sub Timothei persona alloquitur hic Paulus. Generalis quidem est sententia: sed quae peculiariter verbi ministris competit. Videant ergo hi primum quae sint a sua functione aliena, ut soluti Christum sequantur. Deinde videant alii, quisque in suo ordine, quid eos a Christo abstrahat: ne hic coelestis imperator minus habeat in nos iuris, quam sibi vendicat homo quispiam mortalis in profanos milites, qui in eius nomen iurarunt. 5. Quod si quis etiam certaverit. Nunc agit de perseverantia: ne quis putet se uno aut altero conflictu esse perfunctum. Ac similitudinem quidem ab athletis mutuatur, quorum nemo praemium obtinet, nisi ad extremum victor perstiterit. Sic prioris ad Corinthios cap. 9, 24, Omnes quidem in