25:361 361 REDITUS AD HISTORIAM. 362 haud dubie praerogativam commendat, qua Deus filios Abrahae insigniverat prae cunctis gentibus. Nam quia lapsus Adae deformitatem omnibus posteris induxit, reformat Deus quos segregat sibi in peculium, ut melior sit eorum quam omnium gentium conditio. Simul tamen notandum est, hanc renovationis gratiam deleri in multis, qui deinde profanescunt. Unde sequitur bifariam vocari ecclesiam Dei opus et figmentum : nempe generaliter externa vocatione, et specialiter regeneratione spirituali, quoad electos: foedus enim gratiae hypocritis et fidelibus commune est. Et hac ratione dicuntur promiscue omnes quos Deus in ecclesiam suam colligit, refingi ac regenerari: sed interior novatio nonnisi ad solos fideles pertinet: quos ideo Paulus vocat opus Dei, creatos ad bona opera quae Deus praeparavit (Eph. 2, 10). Eodem tendit tertium verbum: quod tamen pro Stabilire potest accipi: quanquam sensum magis receptum sequi malui: nempe quod Deus populum aptaverit, quemadmodum artifex opus suum concinnat. 7. Memento dierum saeculi. Est expositio proximi versus: iterum enim docet Moses quomodo Deus sibi acquisierit populum: nempe quia pro suo beneplacito separare eum voluit a reliquis gentibus. Quoniam autem praesenti sua excellentia turgere poterant Israelitae, revocantur ad suam originem: ac iubet eos Moses non tantum respicere quales nunc sint, sed unde fuerint sumpti : hoc sensu dicit : Memento ultimae vetustatis, interroga senes, ete. Scimus enim ubi non reputant homines quidquid habent profectum esse a Deo, et esse veluti precarium, suo splendore excaecari, ut non tantum alios despiciant, sed cornua quoque attollant adversus bonorum omnium autorem. Ut hanc arrogantiam Moses subigat, dicit populos omnes fuisse pariter sub manu et imperio Dei: atque ita discrimen non fuisse in eorum natura ab initio : sed aliunde fluxisse, nempe a libero Dei arbitrio. In verbo ^rttsO nonnulla est ambiguitas. Quidam enim vertunt: Quum divideret Excelsus terram populis: quod tametsi non repudio, amplexus tamen sum quod contextui erat aptius : bis enim idem dicit Moses, et secundum membrum explicatio est superioris. Dicit ergo Deum populos distribuisse, quemadmodum haereditatis fit partitio : deinde id clarius repetitur per separationem filiorum Adam. Quod in secundo membro dicitur constituisse terminos gentium pro numero filiorum Israel, vulgo sic exponunt, limites ita praescriptos fuisse gentibus, ut salva maneret filiis Abrahae sua habitatio. Quidam ex Hebraeis arctius sumunt, in regionum distributione septem gentibus Chananaeis tantum fuisse datum quantum filiis Israel sufficeret. Ego vero alium sensum esse arbitror, nempe in tota mundi ordinatione finem hunc fuisse Deo propositum, ut electo populo consuleret. Etsi