20:361 361 SERIES PRIMA Epistolarum quae olim casu omissae fuerunt, vel serius repertae, vel de quarum natalibus non satis constabat. 4130, CALVINUS CONSISTORIO BERNENSI. Literae comrnendatitiae. Bernenses adierant Genevenses de professore Lausannensi et pastore Albonensi quaerendis. (Ex autographo Cod. Genev. 106, fol. 10. Recentiora exemplaria reperies ibid. Cod. 145, fol. 2 v. Bernae in Archiv. Epp. Vol. VL fol. 5. 15. 23 et ap. Simler. Vol. 71 Herminiard, T. IV. p. 286.) Gratia vobis et pax a Deo patre et Domino Iesu Christo. Praestantissimi viri. Quum literae vestrae nobis redditae fuerunt quibus hominem vobis dari poscebatis cui linguae graecae professio Lausannae demandaretur neminem tum ad manum habebamus quem putaremus fore satis idoneum, neque vero temere quempiam praeficere animus erat qui muneri suo respondere non posset. Ubi autem primum hic nobis oblatus fuit illuc eum destinabamus donec renunciatum nobis fuit alterum iam suffectum fuisse. Postea literas a Senatu vestro Farellus accepit quibus iubebatur fidelem aliquem ministrum Albonensi ecclesiae deligere qui ad vos mitteretur explorandus et confirmandus. Quoniam magnopere referre intelligimus ne Albon ensis ecclesia diutius pastore careat, expedire censemus, si vobis ita visum fuerit, ut eo traducatur qui nuper vestro decreto ministro Viviacensi adiunctus fuerat, ea lege ut simul eius oppidi scholae praeesset: si quid enim iudicii nobis est, et verbi ministerio et illi loco erit aptissimus, si quidem et doctrina pollet et peritia et integritate et aliis fidi pastoris dotibus.