52:360 non aliter potuisse esse fructuosam quam arcana spiritus virtute, nunquam in ea liberum arbitrium stabiliet. Addit, quae est in Christo Iesu, ob duas causas: ut doceat non aliunde contingere quam a solo Christo : et nemini christiano eam defuturam. Nam quum sit unus Christus omnibus communis, sequitur omnes eius gratiae esse participes, quae ideo in Christo esse dicitur, quod ipsam habere debeant quicunque sunt Christi. Blanda haec filii appellatio, qua utitur, non parum ad conciliandam gratiam valet, quo melius in animum doctrina penetret. 2. JEt quae a me audisti. Iterum ostendit quantum sit de propaganda ad posteros sana doctrina sollicitus: nec tantum hortatur Timotheum ut figuram eius et lineamenta retineat, quemadmodum prius fecit: sed etiam ut piis doctoribus eam per manus tradat, quo passim diffusa in multorum animis radices agat. Videbat enim fore ut facile intercideret, nisi mature plurium ministerio spargeretur. Et sane videmus quid paulo post apostolorum mortem egerit Satan. Perinde enim ac si aliquot iam saeculis eorum fuisset sepulta praedicatio, innumera deliria invexit, quae prodigiosa absurditate gentium omnium superstitiones vincerent. Non igitur mirum est si Paulus, ut tale tantumque malum praecaveat, studiose vult suam doctrinam apud omnes pios ministros deponi, qui ad eam tradendam idonei sint. Ac si diceret: Vide ut post mortem meam certa exstet doctrinae meae testificatio. Id autem fiet, si quae a me didicisti, non ipse modo fideliter doceas, sed latius per alios cures publicanda. Ergo quoscunque videbis aptos ad eam rem, illorum fidei commendes hunc thesaurum. Fideles homines nominat, non a fide quae inter omnes Christianos est communis: sed per excellentiam, qui rata fide polleant. Possemus etiam fidos vertere: quia pauci sunt qui sincere creditam sibi doctrinam perpetuae memoriae conservare studeant. Alios impellit ambitio, eaque multiplex: alios avaritia, alios malignitas: alios periculorum metus tardat. Singularis ergo hic requiritur fidelitas. Per multos testes. Non significat testes a se fuisse adhibitos solenni ritu, Timothei causa: sed quomam nonnulli controversiam movere poterant, essetne a Paulo profectum quod doceret Timotheus, an ab ipso confictum: omnem dubitationem eximit hac ratione, quod non clanculum in angulo fuerat loquutus, sed multi vivebant qui possent testari nihil proferre Timotheum, quod non ex Pauli ore prius audissent ipsi quoque. Ergo extra suspicionem futura erat Timothei doctrina, quum haberet permultos condiscipulos qui testimonium illi possent reddere. Hinc discimus quantum laborare debeat servus Christi pro conservanda ac tuenda doctrinae puritate: neque solum quamdiu vivit, sed quam