32:360 propheta quod non parum valet ad augendum miraculum, fulgura pluviae misceri: quae res sunt prorsus contrariae. Nisi haec ignis et aquae mistura usu cognita esset, quis non diceret incredibile esse portentum? Eadem est ventorum ratio, nam etsi ventos naturaliter procreari certum est, et originem philosophi demonstrant, mirabile tamen Dei opus est tam multiplex ventorum agitatio. Caeterum non modo praedicat Dei potentiam qualem philosophi concedunt, sed intelligit nullam pluviae guttam e coelo decidere nisi quam Deus certa dispensatione stillat. Fatentur omnes Deum esse pluviae autorem, tonitruum item et ventorum, quia hunc in natura ordinem semel posuit: verum propheta hic ultra progreditur, quoties pluit, non id fieri caeco naturae instinctu: sed quia Deus ita decrevit, cuius est pro suo arbitrio coelum ex sereno reddere obnubilum, et caligine discussa puram lucem reddere. 8. Percussit primogenita Aegypti, ab homine usque ad bestiam. 9. Misit signa et prodigia in medio tui Aegypte, in Pharaone et in omnibus servis eius. 10. Percussit gentes magnas, et occidit reges fortes', l l . Sihon regem Amorrhaeorum,.et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan. 12. Et dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israeli populo suo. 8. (Percussit primogenita.) Rursus de peculiaribus Dei beneficiis disserit, quibus ecclesiam et electum populum sibi obligaverat. Nam quia sermonem dirigit ad solos fideles, in Dei laudibus hoc statuit praecipuum caput, quod ex toto humano genere exiguum numerum adoptaverit. Deinde quod in eorum gratiam magnis regnis et validis gentibus se opposuerit. Quaecunque enim edidit Deus miracula tam in Aegypto quam in terra Chanaan, totidem fuerunt paterni eius erga electum populum amoris testimonia. Quod autem primo loco ponit occisa Aegypti primogenita, non servat historiae ordinem, sed memorabile exemplum proponit, unde appareat quam pretiosa fuerit Deo salus ecclesiae suae: cuius respectu magno et opulento populo non pepercit. Summa est, in redemptione populi satis superque testatam fuisse Dei virtutem simul cum gratia. 10. (Percussit gentes magnas.) Descendit ad finem redemptionis. Neque enim populum suum eduxit Deus ex Aegypto, ut in vaga peregrinatione statim desereret, sed ut locaret in haereditate promissa. Hic ergo etiam conspicuum fuisse Dei favorem propheta docet, ac infatigabilem gratiae perseverantiam: quod ubi semel manum porrexit filiis Abrahae, eo usque deduxit, perrexitque virtutem suam exserere, donec promissa terra fruerentur. Potentiam vero Dei extollit, quia nonnisi multis stragibus tranquilla contingit terrae pos-