25:360 filii quam ipsius Dei vocantur: cuius rei paulo post exemplum occurret. Verum ut temere gloriari desinant, dicuntur non esse filii, quia sint degeneres: ideoque divinitus abdicati, ne gradum honoris amplius retineant. Hoc sensu negat Moses esse filios qui Deum patrem abnegaverant. Additur id esse factum ipsorum macula: nisi magis placeat legere corruptos fuisse suis maculis, ut ita macula pro vitio sumatur: quod libenter amplector, quanquam diversum sensum non reiicio, nempe cessisse illis alienationem a Deo in ignominiam, vel maculam dedecoris sua perfidia contraxisse. 6. Iehovae retribuetis istud. Iam quo populi ingratitudinem magis ignominiose traducat, beneficia quibus eum Deus sibi obstrinxerat commemorare incipit. Nam quo liberalius nobiscum agit Deus, eo magis accendi decet pietatis studium in cordibus nostris: imo eius bonitas, simulac percipimus eius gustum, nos ad se rapere debebat. Deus autem quum semper beneficus fuerit erga totum humanum genus, immensam suae largitatis copiam in populum illum singulari modo profuderat: hac igitur in medium proposita, ostendit Moses quam turpiter ingratus fuerit populus. Primo interrogative expostulat an respondeat ista merces insignibus Dei beneficiis: deinde ad ipsam recitationem descendit. Quaerit ergo an Deus non fuerit eorum pater ex quo adoptionis honore eos dignatus fuerat: sub quo uno capite multa comprehendit: quia ex hoc fonte manabat quidquid beneficiorum in eos contulerat Deus. Verum ut singula pro merito non expendantur, quae potest sanctior fingi obligatio quam ut Deus gentem unam ex toto orbe sibi delegerit, cuius pater esset singulari privilegio? Nam etsi interdum cuncti mortales (quoniam ad Dei imaginem formati sunt) vocantur eius filii, peculiare hoc tamen fuit Abrahae filiis censeri eius filios. Atque ut probet Moses non esse naturae hanc dignitatem, sed adventitiam: quomodo illis fuerit Deus pater, continuo post exprimit: nempe quatenus ipsos acquisivit, fecit et praeparavit. Ergo principium et origo fuit gratuitum Dei beneplacitum, ubi eos sibi in peculium sumpsit. Alibi quidem secunda acquisitio ponitur, ubi eos redemit ex Aegypto : hic vero altius conscendit Moses, nempe ad foedus cum Abraham percussum, quo segregati fuerunt a reliquis gentibus, ut paulo post clarius patebit. Quod verbum nyp quidam vertunt Possidere, repudio tanquam a contextu alienum. Iam eodem sensu subiicitur a Deo fuisse formatos : quod ad generalem creationem non spectat, sed tantum ad ius adoptionis quo facti sunt novum Dei opus et figmentum, ut alia forma illis fuit indita: quo sensu etiam vocatur fictor vel opifex eorum. Et alibi quum dicit propheta (Ps. 95, 6) : Cognoscite quod Iehova ipse fecit nos, et non ipsi nos, specialem