52:36 in illis. Non quia perdant operae suae pretium ae mercedem qui fideliter laboraverint, sed sine effectu. Verum quum successus ministerii nostri sit singularis Dei benedictio: non miremur si eum quoque inter reliqua sua dona coronet Deus, Quemadmodum ergo honorabilem Pauli apostolatum nunc faciunt tot ecclesiae per ipsum acquisitae Christo: ita non dubium est quin haec trophaea locum habitura sint in regno Christi: sicut paulo post dicet: Vos estis corona mea. Nec dubium quin eo splendidior futurus sit triumphus, quo a m pi i ores res gestae exstabunt. Si quis roget quomodo glorietur Paulus nunc in suis laboribus, qui alibi Vetat, non alibi quam in Domino gloriari: facilis responsio est, ubi nos nostraque omnia postravimus coram Deo, et totam in Christo gloriam nostram reposuimus: licere quoque per Christum in Dei beneficiis gloriari, sicuti visum est in epistola priore ad Corinthios. Particula in diem domini, stimulus est Philippensibus ad perseverantiam, dum illis proponitur Christi tribunal unde exspectanda est fidei merces. 17. Quin etiam, si immolet super hostia et sacrificio fidei vestrae, gaudeo et congandeo vobis omnibus. 18. De hoc ipso gaudete et congaudete mihi. 19. Spem autem in Domino, Timotheum brevi me ad vos missurum, ut ego quoque tranquillo sim animo, postquam statum vestrum cognoverim. 20. Neminem enim habeo pari animo praeditum, qui germane res vestras curaturus sit. 21. Omnes enim quae sua sunt quaerunt: non quae sunt Christi Iesu. 22. Porro experimentum eius tenetis, quod tanquam cum patre filius, ita mecum servivit in evangelium. 23. Hunc igitur spero me missurum, simul ac mea negotia videro. 24. Confido autem in Domino quod ipse quoque brevi sim venturus. 17. Si immoler. Graece est crrcevSojiat. Quamobrem mihi alludere videtur ad hostias, quarum mactatione inter veteres sanciebantur pactiones et foedera. Nam arcov8ac proprie vocant Graeci victimae quibus pacta mactantur. Hoc modo vocat mortem suam fidei illorum confirmationem, ut certe futura erat. Verum quo totus locus it clarior, dicit 8e Deo sacrificasse, quum eos consecravit per evangelium. Similis est loquutio ad Romanos cap. 15, 16. Illie enim se inducit sacerdotem, qui gentes Deo immolet per evangelium. Quemadmodum autem evangelium est spiritualis gladius ad caedendas victimas: ita fides est quasi ipsa oblatio. Nulla enim fides sine mortificatione, per quam Deo consecramur. Ponit autera buctlav xal Xettoupyiav: quorum prius refertur ad Philippenses, qui Deo fuerunt oblati : secundum autem ad Paulum : nam est i p se sacrificandi actus. Tantum quidem valet atque administratio, et ita complectitur functiones i