5:36 qui et sapiens fuit unus ex septem, et legum scriptor solus e septem. Is rempublicam duabus rebus contineri dixit, praemio et poena. Est scilicet utriusque rei modus, sicut reliquarum, et quaedam in utroque genere mediocritas. Publius Mimographus: Bonus iudex est qui novit dispensare quod dandum est, et quatenus. 1) Cicero Offic. I. : Et tamen ita probanda est mansuetudo, ut adhibeatur reipublicae causa severitas, sine qua administrari civitas non potest. Hoc voluit Plinius in [^ag. 24] Panegyrico his verbis: quam mitis severitas, quam non dissoluta clementia. Sanabilia ingenia a deploratis] In hoc dibcrimine temperamentum est, quod in poenis constituendis requiritur. Sic habet Platonis lex lib. IX. de legg. : Quos vero insanabiles esse legislator cognoverit, ultimo supplicio hos afficiet, non ignorans satius fore iis qui insanabiles sunt, mori, quam vivere: ac si vita privantur, dupliciter prodesse caeteris. Nam et ipsorum exemplo caeteri deterrentur, et improbis hominibus civitas mundatur. Sic praefatur Tullus Hostilius apud Livium, quum animadvertit in Metium foedifragum ac proditorem: Meti Suffeti, si ipso discere posses fidem ac foedera servare, vivo tibi ea disiplina a me adhibita esset: nunc quoniam tuum insanabile ingenium est, tu tuo supplicio doce humanum genus ea sancta credere, quae a te violata sunt. Sanabilia ingenia metaphorice deploratis opposuit, translatione a medicis sumpta. Nam deploratum ea ratione dixit, qua Terentius conclamatum, pro desperato. Sic Livius lib. V. : suam quisque spem, sua consilia communibus deploratis exsequentes. Lib. IX.: quum haec audirentur et dicerentur, et deploratum paene romanum nomen in consilio sociorum fidelium esset. Non adeo frequens est verbum deplorare in hac significatione; Livius tamen utitur lib. III.: id vero regnum haud dubie videri, deploratur in perpetuum libertas. Hinc ducta loquutio, quod mortuorum cadavera rogo imposita deplorantur, et per intervalla conclamantur. Huiusmodi hominem profligatissimum Graeci καχέκτην vocant, quasi vitiorum habitu depravatum: quo verbo usus est Cicero lib. I. ad Atticum. In id genus hominum id etiam conferri potest: σώματος μὲν ἀῤῥωστίαν ἰάεται τέχνη ψυχῆς δὲ νόσημα ἰατρὸς ἰάεται θάνατος. Corporis valetudini ars medetur: animae morbo sola mors. Frangas enim, ut ait Fabius, citius quam corrigas. Nec vulgarem, nec abscissam] Stili ubertate interdum luxuriat Seneca. Iam dixerat non omnibus nec vulgo ignoscendum: nunc eandem sententiam aliis verbis repetit. Abscissam dixit pro abrupta et 1) Hanc sententiam infer caeteras quae hodie sub Publii nomine circumferuntur frustra quaesivimus. t