49:36 l l . Siquidem non est acceptio per Bonas um apud Deum. 12. Quicunque enim sine lege peccaverunt, sine lege etiam peribunt: quicunque vero in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur. 13. Non enim legis auditores iusti sunt apud Deum: sed qui legem faciunt, iustificabuntur. 11. Non est personarum acceptio. Hactenus in genere reos in iudicium traxit universos mortales1): nunc vero2) seorsum hinc Iudaeos, hinc gentiles arguere*) incipit: ac simul docet, non obstare quod alios ab aliis separat discrimen, quin promiscue utrique morti aeternae sint obnoxii. Gentiles defensionem captabant ab ignorantia: Iudaei legis titulo gloriabantur:' illis adimit tergiversationem, hos falsa et vana gloriatione spoliat. Est igitur quaedam totius generis humani in duo membra partitio. Nam Iudaeos segregaverat Deus a reliquis: omnium vero gentium eadem erat ratio. Nunc illud discrimen nihil obstare docet quominus in eundem utrique colligati sint reatum. Caeterum persona scripturis usurpatur pro rebus omnibus externis, quae aliquo in pretio et honore haberi solent. Quum ergo legis non esse Deum acceptorem personarum, intellige illum respicere cordis puritatem ac interiorem innocentiam : non autem iis immorari, quae solent in hominum aestimationem venire, genus, patria, dignitas, copiae et similia: ut hic acceptio accipitur pro delectu ac discretione inter gentem et gentem. Si quis autem hinc cavilletur, non esse igitur gratuitam Dei electionem: respondendum esse duplicem hominis acceptionem coram Deo, primam, qua nos ex nihilo vacatos gratuita bonitate cooptat, quum nihil sit in natura nostra quod illi probari queat: alteram, qua, ubi nos regeneravit, etiam cum suis donis amplectitur, ac, quum in nobis recognoscit filii sui imaginem, favore suo prosequitur. 12. Qui sine lege peccaverunt. Priore partitionis loco gentes aggreditur: quibus tametsi nullus Moses datus fuerat, qui legem illis a Domino promulgaret ac sanciret4), id tamen obstare negat quominus iustum mortis iudicium peccando sibi accersant: ac si diceret, iustae peccatoris damnationi non esse necessariam legis scriptae notitiam. Vide igitur quale patrocinium suscipiant, qui praepostera misericordia gentes evangelii lumine privatas, ignorantiae praetextu, Dei iudicio eximere tentant. Qui in lege peccaverunt. Quemadmodum gentes, dum sensus sui erroribus feruntur, in foveam praecipites eunt: ita Iudaei legem in promptu habent qua iudicentur. Pronuntiata enim iampridem sententia est, maledictos omnes, qui non permanserint *) arguebat pmnes homines 2) sublato discrimine, quo differre videbantur 3) reos agere. 4) commendaret 35