48:36 nis secundum carnem nos exercet. Ita fit, ut nostram felicitatem extra mundum quaeramus. Miserias etiam cumulat hominum ingratitudo. Servus enim qui voluntatem domini sui tenet, nec obsequitur, dignus est gravioribus plagis. Quo familiarius nobiscum Deus in Christo communicat, magis crescit nostra impietas et in apertam contumaciam erumpit: ita nihil mirum, si Christo manifestato multa ultionis divinae signa ex adverso appareant, quum homines impio contemptu hinc gravius in se provocent Deum, iramque eius inflamment. Certe quod formidabilis est Christi dies, accidentale est, sive nostram segnitiem corrigere velit Deus, nos adhuc indociles subigere: sive ingratitudinem punire. Per se enim nihil affert nisi iucundum. Sed Deum merito provocat gratiae suae contemptus ad horribilem excandescentiam. 21. Quisquis invocaverit. Insignis locus. Nam sicuti Deus minis ac terroribus nos tanquam ignavos asinos ad quaerendam salutem instigat : ita, postquam coelum et terram tenebris involvit, modum tamen ostendit, quo salus ante oculos nostros affulgeat: nempe si ipsum invocabimus. Est enim diligenter notanda haec circumstantia. Si Deus salutem simpliciter promitteret, hoc iam quidem esset magnum: sed longe maius est, dum inter multiplices mortis abyssos eam promittit. Dum omnia, inquit, confusa fuerint, et exitii formido omnia occupaverit, tantum invocate me, et salvi eritis. Ergo, utcunque malorum gurgite absorptus sit homo, proponitur illi tamen remedium quo effugiat. Notanda etiam universalis particula quicunque. Nam sine exceptione omnes Deus ad se admittit, et hoc modo ad salutem invitat: quemadmodum Paulus colligit decimo ad Rom. capite (v. 20). M ante a propheta traditum fuerat: Tu Deus exaudiens precationem, ad te omnis caro veniet. Quando itaque nemo excluditur ab invocatione Dei, omnibus aperta est salutis ianua. Nec aliud est quod nos ab ingressu arceat quam propria infidelitas. Omnes dico, quibus se per evangelium Deus patefacit. Verum, sicuti in Dei invocatione certa est salus: ita statuendum est, 6ine ipsa ter miseros esse nos ac perditos. Caeterum, quum salus nostra locatur in Dei invocatione, nihil interea adimitur fidei, quando haec invocatio non nisi in fide fundata est. Est alia quoque circumstantia non minus notatu digna: quod propheta ultimis diebus proprie congruere significat Dei invocationem. Nam etsi omnibus saeculis invocari voluit, ex quo tamen in Christo se exhibuit patrem, facilius nobis ad eum accessus patet. Quod et maiorem nobis fiduciam addere, et torporem excutere debet. Ut etiam ratiocinatur ipse, hoc privilegio alacritatem ad precandum nobis duplicari: Hactenus non petiistis quidquam in nomine meo: petite et impetrabitis: quasi diceret: Antehac quamvis