44:36 Ideo comprehendit omnes sub nomine Cnaan. Neque enim recipio quod alii appellative vertunt mercatores, quia potius intelligit propheta, quocunque nomine vocentur, censeri tamen omnes Cananaeos, qui pridem internecioni devoti fuerant. Quoniam ergo regiones illae hostiliter oppugnaverant Iudaeos, propheta significat Deum fore vindicem electi populi. Sermo Iehovae contra vos, hoc est, Deus qui hactenus minatus est populo suo, iam vos ad iudicium citat: ne putetis vobis impune cessurum quod molestiam exhibuistis ecclesiae ipsius. Quamvis enim Deus probare vellet populi sui patientiam, non tamen excusabiles fuerunt vel Moabitae, vel reliqui, quum caeco impetu ruerent contra Iudaeos: imo in eorum persona putarent se bellum gerere cum Deo ipso opifice coeli et terrae. Postea adiungit, nullum fore habitatorem, quia Deus regiones illas omnes perdet. Nunc videmus non alio spectare prophetae consilium, nisi ut doloris sui acerbitatem hoc solatio mitigent fideles, quod temporales sint ipsorum miseriae: Deus autem paulo post vindex futurus sit hostium suorum. Sequitur: 6. M erit funiculus maris (id est regio: sed metaphorice Hebraei vocant regionem funiculum, propter distributionem) habitaculum mulis pastorum, et septa ovium. 7. Et erit regio reliquiis domus Iehudah: apud eos pascentur in domibus Ascalon, vesperi accubabunt: quia visitabit Iehova Deus ipsorum ipsos, et reducet captivitatem eorum. Propheta confirmat quod prius dixit de futura Dei vindicta, quae iam instabat contra Moabitas et alias vicinas gentes quae non desierant persequi miseros Iudaeos. Dicit ergo totam illam regionem fore hospitium ovibus. Haec similitudo satis nota est, quod ubi regio aliqua vacua est habitatoribus, illam occupant pastores: quia illic neque seritur neque metitur: crescunt illic herbae. Ergo ubi nulla est cultura, ubi nulla est frequentia hominum, illic reperiunt pastores locum suis gregibus, ibi aedificant caulas. Perinde igitur est ac si diceret propheta regionem fore vastam, sicuti vidimus proximo versu. Postea adiungit paulo diversa ratione fore tractum maris habitaculum domui Iehudah. Est autem concinna inflexio a gregibus pastorum ad tribum Iehudah, quae erat quasi grex electus Dei. Postquam ergo dixit propheta regionem illam fore vastam et desertam, tandem adiungit hoc fore in commodum electi populi: quoniam Dominus illic dabit Iudaeis ubi tuto et secure quiescant. Caeterum restringit hoc propheta ad reliquias, quia maior pars, ut iam vidimus, ita erat desperata, ut oportuerit praecludi omnem ianuam misericordiae. Sed propheta reliquias nominans, ostendit semper fore aliquod semen unde excitabit Deus novam ecclesiam: et simul 36