41:36 totius monarchiae: et videbimus postea suo loco, Danielem habitasse una cum Cyro, qui regnavit fere usque ad triginta annos. Et ita longum tempus intercessit inter eius mortem, et inter mortem Darii. Hoc igitur non accidit absque admirabili Dei consilio, quod mutatio regnorum non concussit statum Danielis, ut saepe fieri solet. Nova enim imperia, quemadmodum scimus, sunt instar conversionis mundi. Sed Daniel stetit semper in suo gradu, ut spectabilis esset Dei bonitas in ipso, et ut quocunque iret, secum ferret aliquod testimonium gratiae Dei. Non prosequar ulterius, quia cras aggrediemur vaticinium. CAPUT VII. 1. Anno primo Beltsazar regis Babylonis Daniel somnium vidit, et visiones capitis eius in lecto eius. Tunc somnium scripsit, summam sermonum exposuit. 2. Loquutus est Daniel, et exposuit: Vidi in visione mea per noctem^ et ecce quatuor venti coelorum pugnantes (alii vertunt, exorientes) in mari magno. Hic incipit Daniel doctrinam ecclesiae peculiarem tradere. Deus enim prius illum constituerat interpretem, ac magistrum profanis regibus. Nunc autem praeficit ecclesiae doctorem, ut intus exerceat munus suum, et erudiat filios Dei in medio ecclesiae gremio. Hoc primo loco notandum est: quia hactenus longius patebant vaticinia, quam ad domesticos fidei: hic vero restringitur Danielis officium ad ecclesiam. Dicit hanc visionem sibi oblatam fuisse primo anno regis Beltsazar, antequam accideret illa mutatio, de qua vidimus. Sed primo loco tenendum est spiritus sancti consilium: hoc est, in quem finem et usum patefecerit Danieli quae hoc capite videbimus. Prophetae omnes spem dederant liberationis electo populo, postquam Deus poenas de illius ingratitudine et contumacia sumpsisset. Si quis legat quae alii prophetae de futura redemptione denuntiant, putaret felicem et modis omnibus laetum, et quietum promitti statum ecclesiae, postquam ab exsilio reversus esset populus. Atqui longe aliter accidit, ut testantur historiae. Poterant igitur labascere fideles, et tandem animis deficere, nisi de variis perturbationibus, quae tunc instabant, admoniti fuissent. Haec igitur prima ratio fuit, cur Deus prophetae suo ostenderit quae postea videbimus: nempe tres adhuc monarchias restare, quarum alia priori succederet: quo interea starent fideles, et permanerent constanter in fide promissio-