40:36 8. Et manus hominis sub alis (de sub alis) super quatuor latera (vel angulos), et facies et alae ipsis quatuor. Iam propheta etiam dicit manus fuisse sub alis. Scimus quoniam manus sunt praecipua instrumenta agendi, hac voce notari saepe omnes actiones: unde purae manus, et immundae, significant opera hominum vel polluta vel munda. Quod autem dicat propheta fuisse animalia haec praedita manibus, significat fuisse apta ad exsequendum munus sibi iniunctum. Qui enim manibus caret, inutilis iacet, nec potest opus ullum suscipere. Ergo ut propheta vigorem angelicum exprimat, dicit manus fuisse in ipsis animalibus. Hoc etiam refertur ^d humanam figuram: sed manus aliquid proprium designant, nempe quod fuerit agilitas in ipsis animalibus, ut possent exsequi quidquid mandabat Deus. Dicit autem fuisse sub ipsis alis: quibus verbis significat angelos non habere motum ullum a se ipsis: deinde non ferri quocunque visum est, sed agitari divinitus: denique temperari omnes eorum actiones ipsius Dei arbitrio. Nam haud dubie per alas tam hoc loco, quam similibus intelligere oportet aliquid plus quam humanum. Quum igitur alae quibus vestita fuerunt animalia, nihil aliud significent, quam arcanum Dei instinctum, sequitur manus sub alis absconditas non aliud notare quam angelos non moveri intrinseca sua virtute, ut loquuntur, sed aliunde impelli, nempe ipsius Dei virtute: deinde non ferri temere huc et illuc, sed Deum moderari omnes eorum actiones, flectere, ac dirigere quocunque visum fuerit. Haec ratio est igitur cur dicat propheta se vidisse manus in animalibus: deinde manus illas fuisse sub alis. Repetit secundo fuisse facies et alas ipsis quatuor. Quod autem dicit in angulis, hoc etiam notatu dignum est: quia perinde est ac si diceret animalia habuisse virtutem agendi, quae ad omnes partes spectaret, non quod quaternae fuerint manus. Quanquam primo intuitu videtur hoc notare quum dicit in quadrangulis, vel in singulis angulis: sed intelligit duntaxat manus sic apparuisse in animalibus, ut essent manus praesto ad agendum quocunque Deus vellet animalia illa impellere. Nunc sequitur, 9. Sociatae erant quaeque ad aliam alarum (hoc est, alae sociatae erant quaeque ad alteram alarum) ipsorum (animalium) : non revertebantur in gradiendo (hoc est, quum incederent non revertebantur, ipw) vir (vel quisque, id est unumquodque animal) versus faciem suam ex opposito (vel e regione faciei suae, ad verbum) incedebant. Dicit iam alas fuisse coniunctas, quod paulo post clarius exponet. Dicet enim alas sursum fuisse