37:36 periculo prostravit. Simul revocat in memoriam non esse hoc hominis virtuti sed Dei auxilio tribuendum: quia tanta vincendi facilitas humanitus non contigit. 3. (Persequutus est eos.) Iterum exornat in victoriae magnitudine singulare Dei beneficium. Hoc enim plurimum habet momenti, quod eam obtinuit in regione sibi ignota. Difficile enim et periculosum est persequi hostes in regionibus ignotis: et quantum valeat locorum notitia, satis ostendunt historiae: idque in dies experiuntur qui bellum gerunt. Id nihil obfuit Abrahamo: unde magis perspicuum est, ipsum Dei manu ductum atque adiutum fuisse, ut intrepide suos circumduceret. 4. (Quis designavit.) Tametsi hic Abrahae exemplum duntaxat proposuit Isaias, tamen dubium non est, quin populum commonefacere voluerit de omnibus beneficiis quae patres olim acceperant: perinde ac si diceret: Revocate in memoriam quae sit vestra origo: unde excitarim patrem vestrum Abrahamum: quo ipsum duxerim: neque tamen haec beneficiorum meorum clausula fuit: nunquam enim ab eo tempore desii vos omni genere bonorum cumulare. Quum ergo interrogat quisnam sit, non de uno tantum facinore loquitur: sed adiungit alia beneficia, quae variis temporibus sequuta sunt quorum etiam populus debuit reminisci. Quod Deum ab initio generatioies vocasse dicit, referri debet ad continuos aetatum successus, "in Hebraeis significat non modo saeculum, vel durationem humanae vitae, sed eiusdem temporis homines. Ita generatio una ab altera distinguitur, ut patres a filiis, et ab avis nepotes. Nam posteri nos proximam generationem vocabunt: maiores vero nostros magis remotam ac vetustam. Poijro quia unumquodque saeculum absumeret humanum genus nisi sobole renovaretur, docet propheta continuo tenore propagari homines a Deo, ut alii aliis succedant. Unde sequitur omnibus saeculis praeesse, ne putemus fortuito gubernari hunc mundum, ubi in aetatum serie clare perspicitur Dei providentia. Iam vero quia propter diversas mutationes caeco impetu volutari mundus videtur, his verbis admonet propheta multiplices istos eventus a mundi exordio fuisse cognitos. Summa est, in varietate ista quam affert tempus, Deum regnare, et aequabili tenore perficere quod ab initio decrevit. (Ego Iehova.) Tandem horum beneficiorum autorem se esse clarius affirmat: quod Abraham vicit hostes, quod sine noxa inter impios versatus est, quod fudit reges, quod eum ultus est Dominus, quum Abimelech, atque etiam Pharao uxorem eius rapuisset: praeterea quod singulis generationibus alia quoque varia beneficia data sint, hoc sibi acceptum ferendum docet. Nec enim generi Abrahae solum, sed universo mundo virtus ipsius innotuerat.