32:36 stra interposito inreiurando prohibitos fuisse a terrae ingressu. Assiduo enim scelerum progressu satis superque innotuit, quia corrigi nullo modo poterant, non temere fuisse abdicatos a requie Dei. Clarior enim erit sensus, si legas in tempore plus quam perfecto, iuraveram, quia ante iurgium illud Deus iam illorum malitiam praevidens, eos ab haereditate promissa excluserat. Quid autem valeat ecliptica haec iurandi forma, alibi diximus. Cur etiam terra Canaan vocetur eius requies, ex promissione petenda est ratio. Abraham enim et eius posteri in ea peregrinati fuerant, donec maturum possessionis tempus veniret. Aegyptus temporale hospitium et quasi exsilium fuerat. Quum ergo Deus iam ex pacto Iudaeos in terra Canaan quasi in iusto patrimonio locare paratus esset, merito vocat requiem suam. Quod tamen active intelligitur: quia scilicet singulare eius beneficium erat, Iudaeos illic tanquam in solo natali et quieto domicilio habitare. Hunc locum apostoli in tertio et quarto capite ad Hebraeos, cum prophetae verbis breviter conferre operae pretium est. Quod graecam versionem sequitur apostolus, non debet videri absurdum, neque enim ex professo tractandum locum suscipit: sed tantum insistit in adverbio Hodie, et in nomine Quietis. Primo igitur docet non restringi illud Hodie ad legis tempus, sed proprie aptari evangelio, in quo plenius loqui Deus coepit. Doctrinae autem perfectio plus attentionis iure postulat. Certe quum Deus loqui non cessaverit, sed Christo patefacto quotidie nos ad se invitet, utendum est occasione ut eius voci obtemperemus. Secundo loco de requie subtilius disputat quam ferant prophetae verba. Sumit enim hoc principium, Quum sub poenae denuntiatione inclusa sit tacita promissio, meliorem requiem populo Dei promitti, quam in terra Canaan. Postquam enim illuc ingressi fuerant Iudaei, Deus spem novae quietis ecclesiae suae facit. Definit apostolus nostri abnegationem esse qua fit ut Deo in nobis operante feriemur ab operibus nostris. Atque hac occasione vetus et legale sabbathum quod umbratile tantum erat, cum spirituali vitae novitate confert. Quum se in ira iurasse dicit, docet se prope ad hanc poenam infligendam fuisse coactum: ac si diceret, Non fuit haec levis vel modica irritatio, sed detestabilis eorum perversitas iram mihi accendit quae simul extorsit iusiurandum. PSALMUS XCVL ARG. Exhortatio est ad laudandum Deum, quae non solum ad Iudaeos dirigitur, sed ad omnes gentes. Unde colligimus, Psalmum hunc ad regnum Christi referri: quia donec patefactus fuit mundo, non alibi quam in Iudaea invocari potuit eius nomen: et tunc quoad hoc pietati