2:36 [CO 2.36] CAPUT III. Dei notitiam hominum mentibus naturaliter esse inditam. [Inst 1.3.1.] Quemdam inesse humanae menti, et quidem naturali instinctu, divinitatis sensum, extra controversiam ponimus; si quidem, ne quis ad ignorantiae praetextum confugeret, quamdam sui numinis intelligentiam universis Deus ipse indidit, cuius memoriam assidue renovans, novas subinde guttas instillat: ut quum ad unum omnes intelligant Deum esse, et suum esse opificem, suo ipsorum testimonio damnentur quod non et illum coluerint, et eius voluntati vitam suam consecrarint. Sane sicubi Dei ignorantia quaeratur, nusquam magis exstare posse eius exemplum verisimile est, quam inter obtusiores populos, et ab humanitatis cultu remotiores. Atqui nulla est etiam, ut ethnicus ille ait, tam barbara natio, nulla gens tam efferata, cui non insideat haec persuasio, Deum esse. Et qui in aliis vitae partibus minimum videntur a belluis differre, quoddam tamen perpetuo religionis semen retinent. Adeo penitus omnium animos occupavit, adeo tenaciter omnium visceribus inhaeret communis ista praesumptio. Nulla ergo quum ab initio mundi regio, nulla urbs, nulla denique domus fuerit quae religione carere posset: in eo tacita quaedam confessio est, inscriptum omnium cordibus divinitatis sensum. Quin et idololatria, huius conceptionis amplum est documentum. Quam enim non libenter se deiiciat homo ut alias prae se creaturas suspiciat, scimus. Proinde quum lignum potius et lapidem colere malit, quam ut nullum putetur habere Deum, constat vehementissimam istam esse de numine impressionem quae adeo ex hominis mente obliterari nequeat, ut facilius sit naturae affectum frangi; quemadmodum certe frangitur, dum homo ex illa naturali inflatione ad infima quaeque sponte se demittit, quo Deum revereatur. [Inst 1.3.2.] Quare vanissimum est quod a quibusdam dicitur: paucorum vafritia et calliditate excogitatam esse religionem, ut hac arte simplicem populum in officio continerent; quum tamen ipsi, qui aliis autores erant Dei colendi, nihil minus crederent quam aliquem esse Deum. Fateor quidem plurima in religione commentos esse astutos homines, quibus reverentiam plebeculae iniicerent, et terrorem incuterent, quo haberent obsequentiores eius animos;