19:36 3560, CALVINUS WOLPHIO. Nonnulla de adversa valetudine praefatus Blandratam et Lismaninum notat. (Exemplar authenticum exstat in Bibi. civ. Turic. F. 38, olim Epp. Tom. III. 25 cum subscriptione autographa. Reperies etiam in Cod. Gen. 107a, fol. 84 v. et ap. Simlerum Yol. 102.) Eximiae pietatis et doctrinae viro D. Ioanni Wolphio fideli Christi ministro in ecclesia Tigurina fratri et symmystae colendo et carissimo. Utinam frequentiore literarum usu mihi liberum esset meam erga te benevolentiam testari, integerrime frater. Sed quia non ignotae sunt tibi occupationes meae, pro tua aequitate mihi condona si cesso in hoc vulgari genere officii: praesertim quum tibi commune sit quidquid scribo D. Bullingero. Nunc decumbo ex dolore pedis dextri qui me acerrime toto biduo cruciavit. Tandem ita mitigatus est, ut adhuc lecto affixum teneat. Spes tamen bona est plenae sanationis. Si Deo visum fuerit aliis morbis podagram adiicere, patienter ferenda erit paterna eius castigatio. Heri quum Bezae scriberem mandato tuo sum defunctus.1) Quod ad Blandratam spectat incredibile est quam perfidiosus sit pravique ingenii.2) Per eum non stetit quominus in exitiales laqueos me coniiceret. Quocunque veniat summus erit adulator ad captandam gratiam: sed in absentes virulentiam evomet, quae apud homines stulte credulos valde esset noxia. Quam pertinax sit haereticus forte aliquando ex D. Martyre audisti.3) Quibus dissidiis Italicam ecclesiam quae apud nos est labefactare molitus sit omnes norunt. Volunt tamen Poloni solo nutu sepelire omnia. Ac graeculus4) noster praesertim ad suam levitatem libenter huc et illuc nos inflecteret. Non satis quod inconsiderate lupum ovibus praefecit ac ornavit superbo perinde ut inani archipresbyteri titulo5) nisi ab omni nota ignominiae scelestum et pestiferum hominem vindicet. Sed ubi propius cognitus fuerit, sponte, ut arbitror, eos omnes qui nunc suscipiunt eius causam, nimiae facilitatis poenitebit. Vale, eximie vir et frater ex animo colende. Dominus semper tibi adsit, te gubernet, incolumem tueatur. Genevae vij. Idus Octobris 1561. Ioannes Calvinus tuus. 3560.1) in N. 3555 nihil ad rem. 2) Vide epp. sequentes. 3) cf. N. 3042. Schmidt, Verm. 230. 4) Lismaninus. 5) cf. N. 3245.