16:36 2391, FARELLUS CALVINO. lam aliquis inventus est qui primo quoque tempore Lutetiam se conferet. Porro gratulatur ei valetudinem restitutam, et reipublicae statum tranquilliorem. Denique excurrit in declamationem quam si perlegere sustinueris eliam ut intelligas optamus. (Ex autographo Cod. Genev. 115, fol. 112, coll. cum Cod. 116, fol. 47; Epp. Bern. vi. p. 620, et Simleri Vol. 86.) Quam clarissimo Christi servo Ioanni Calvino pastori ecclesiae Genevensis vero et insigni theologo fratri et symmystae quam carissimo. Genevae. S. Tam cunctanter fieri quod quam accuratissime et ocyus absolvi oportebat, supra modum moleste tuli. ') Brosseus probe prudenter omnia videtur afferre, Sorelus2) non sine difficultate tractus, nisi ecclesiam vellet perdere, nihil potuit. In Einardo3) de quo nonnihil attigeramus, quamvis multa erant quae hominem impedire poterant nihil tamen fuit, quod impedierit, itaque auspice Christo cras viae se committet, nisi hodie Lausanna aliud accipiamus. Spero te non minus probaturum quam de aliis. Uxor si iam non peperit, parturiens in horas cito pariet. Sed hoc in mora non erit. Fratrem ita habemus per Christum voluntarium, ut quidquid visum fuerit pro gloria Domini et indicabitur ei pro virili sit facturus. Haerebit quamdiu voluerimus et e re ecclesiae fuerit. Redibit mox ut revocabitur. Tu pridem novisti, quam habueris obtemperantem. Ego quoque non repugnantem sum expertus. Ideo, ut prius curastis ita curam ipsius suscipe. Habet Dei dona non vulgaria et sane sua promptitudo et ultronea devotio sui ad mortem, si ita Domino visum fuerit ut pro verbo patiatur, mihi valde placuit, et quod uxorem, ut nunc est, et numerum liberorum, imo quam habet iam pacatiorem ecclesiam et melius compositam, non tanti facit, quam quod videt pro gloria Christi esse et ad quod per nos invitatur. Solus eram qui mihi de eo pollicerer, sed exspectationem omnem vicit, ut mirati sint, qui nocuerunt. Spero Dominum 2391. 1) Vide omnino praecedentem Bezae ad Calvinum. 2) Hic vero est ille Iacobus de quo ibidem, v. d. m. in Boudry. (Kirchh. 145. Haag IX. 291.) Hist eccl I. 766 refert eum postea apud Tricasses evangelium praedicasse unde pulsus Genevam redierit, denique vero eodem illo loco periisse. Gallus erat ex Sezanne en Brie. 3) Farellus quidem scripsisse videtur Emaudo s. Einaudo. Nomen ei erat Pichon. Occurrit nobis iam N. 188 et passim. Posteriora eius fata narrat Hist eccl. I. 891.