13:36 Utrique suas mittam quum licuerit, ut similes addatis notas. Curabo ut illae sint sepositae.5) Christophorum nondum vidi. Nunc apud me est D. Fallesius6) quem hic hyematuruin spero. Feci ut [omnem]7) quam ex sermone tuo concipere potuerat dubitationem abiiceret. Quo magis te amat, et quo plus tibi defert, eo magis erat anxius ne quid aliud sentires de sua pietate quam res habeat. Sed hoc est scilicet quod dicifc. Quum exigeres ab eo quae in ecclesiae aedificationem fore putabas, suspicatus est id ipsum in se desiderari quod pete bas, ac si hactenus non praestitisset. Salutant te peramanter ambo, simul collegae mei et uxor, quae ex diuturno morbo decumbit. Ego his diebus luctatus sum cum capitis dolore et torminibus ventriculi usque ad graves insultus. Vale, frater et amice, una cum familia et fratribus, praesertim hospite meo Fatono, cui ego tesseram remitto, nisi aliquando nos invisat. 27. Augusti 1548. Ioannes Calvinus tuus. 1067* HOTOMANUS CALVINO. Desiderio amici ardet absque causa suspiciosi eiusque literas exhortatorias sibi saepius scribendas exoptat. (Ex autographo Cod. Genev. 109, fol. 25.) A Monseigneur Monsieur Despeville. S, Si quid esset quod ad te scriberem, facerem id perlibenter. Utinam autem non istis scriptionibus, sed sermone potius uteremur: id facerem lubentius. Nunc quum tot e nostris ad vos abeant, 'Robertus, Passeliolus, Barbierius, Magius, 1) et alii innumeri florentes ac beati homines, ego deseror, nec quid sim facturus scio: adeo multa sunt quae animum meum misere excruciant. Cuius rei quum te toties certiorem fecerim, nihil erat quod ad te scriberem, nisi quod iterum te orare, perque tuam in me benevo- 5) subjoined Angi. 6) Genevae, reiicio Vegiaco, saltem pro tempore. Cf. Ep. 10. Aug. 7) In autographo voc. deletum est, in caett. servatum. 1067. 1) Viri nobis ignotis quorum nomina quidem et alibi occurrunt ex parte, ut Barbierii Antonii regis cancellarii: verum an huc trahendum incertum. De Magio v. infra N. 1082.