52:359 359 EPIST. PAULI AD TIMOTHEUM II 360 Onesiphorum dicit non erubuisse de sua catena, id non modo liberalitatis signum est, sed etiam zeli: quandoquidem periculo se libenter obiecerit ac hominum infamiae, ut Paulum ipsum iuvaret. 18. Det ei Dominus ut inveniat. Quidam ita exponunt: Det illi Deus ut apud Christum iudicem misericordiam reperiat. Et sane hoc aliquanto est tolerabilius, quam locum illum Mosis (Gene. 19, 24): Pluit Dominus a Domino, ita exponere, Pluit pater a filio. Fieri tamen potest ut vehementia affectus Paulum ad repetitionem supervacuam impulerit, ut fieri solet. Haec autem precatio nos docet quanto uberior merces eos maneat, qui sine spe terreni praemii sanctis exhibent sua officia, quam si praesentem ex manu hominum reciperent. Quid autem precatur? ut misericordiam inveniat. Qui enim erga proximos fuerit misericors, talem erga se experietur Deum. Quae promissio nisi ad benignitatem exercendam acriter nos sollicitet ac stimulet, plus quam stupidi sumus. Unde sequitur etiam, Deum non merita nostra ex dignitate praemiari: sed hoc esse optimum et praestantissimum quod nobis rependit praemium, dum nobis ignoscit: seque non tam severum ostendit iudicem, quam patrem indulgentem ac propitium. CAPUT n. 1. Tu ergo, fili mi, fortis esto in gratia, quae est in Christo Iesu: 2. et quae a me audisti per multos testes, haec commenda fidelibus hominibusf qui idonei erunt ad alios etiam docendos. 3. Tu igitur feras afflictiones, ut bonus miles Iesu Christi. 4. Nemo qui militat^ implicatur vitae negotiis, ut imperatori placeat 5. Quod si quis etiam certaverit, non coronatur, nisi legitime certaverit. 6. Laborare prius agricolam oportet quam fructus percipiat. 7. Intellige quae dico. Det enim tibi Dominus intellectum in omnibus. 1. Tu ergo. Sicuti antea iusserat depositum servare per spiritum : ita etiam nunc praecipit ut in gratia roboretur. Quo dicto vult torporem et inertiam excutere. Adeo enim ignava est caro, ut medio in cursu flaccescant etiam qui praediti sunt egregiis donis, nisi identidem excitentur. Dicet quispiam: Quorsum attinet hominem hortari ut in g r a t i a sit fortis, nisi aliquae essent ad cooperandum liberi arbitrii partes? Respondeo, hoc ipsum, quod flagitat Deus verbo suo a nobis, etiam spiritu suo praestare, ut in gratia quam nobis contulit, roboremur. Neque tamen supervacuae sunt exhortationes: quia spiritus Dei nos intus docens, facit ne frustra et inutiliter illae insonent auribus, Quisquis ergo agnoscet praesentem exhortationem