9:358 est. Id quippe mediatoris proprium, fieri amborum participem inter quos se interponit. Nisi igitur consors sit paternae naturae Christus, mediator profecto non est. Ideo in Homilia de Ascensione tradit, non angelum vel archangelum, sed ipsum Dei filium deprecari. Et statim additur expositio, quod se medium iniecerit Christus, utramque sonando 1) naturam. In eandem quoque sententiam Ambrosius locum Pauli enarrans: Quia unus est pater,-) non persona, sed indifferenti natura, ut arbiter esset Dei et hominum filius Dei, assumpta carne homo natus est, ut mediator esset Dei et hominum, homo Christus. Id non est sine divinitate, quia in Deo homo erat, et Deus in homine: et ut ex utroque esset mediator, et utrumque reconciliaret. In se primum haec fecit, neque enim poterat unitate servata mediator servari.H) Pluribus id persequi necesse non est, modo semel admoniti sint lectores, quoties occurrit apud veteres hoc loquendi genus, Christum in carne esse mediatorem, si exclusive accipitur, depravari eorum germanum sensum. De quaestione proposita libere et clare ita respondendum censuimus. Ac maluissemus quidem, omisso Stancaro, rei summam placide explicare, sed refutationem invitis ipse extorsit. Interea tamen in responso nostro nulla amarulentia, nulla contentio, vel pugnandi cupiditas pios et humanos lectores offendet. Subscripserunt ministri et pastores ecclesiae Genevensis.4) Ioannes Calvinus. Petrus Viretus. Franciscus Burgoinus. Remundus Calvetus. Michael Copus. Ludovicus Enocus. Theodorus Beza. Franciscus Morellanus. Nicolaus Colladonius. Anthonius Cevallerius. Franciscus Beraldus. Claudius Baduellus. 1) sociando solus B. quod tamen unice probandum. 2) Adde: et filius cum B. T. 2. 3) vocari B. T. 2. 4) Sic in apographo Bernensi] Turicense secundum habet: Subscripserunt hanc responsionem: utrumque nomina subscribentium refert, quae desunt apud Ionvillaeum et in impressis, pro quibus simpliciter m his legitur: Ioannes Calvinus omnium nomine.