5:358 [pag. 56] misericordiaque Domini provenire, nulla dignitatis nostrae ratione habita, nulloque operum merito in calculum veniente, quibus non alia remuneratio debetur, quam aeternae confusionis. Quanquam Dominus, ubi nos pro sua benignitate in filii sui communionem semel recepit, opera nostra grata acceptaque habet: non quod ita promereantur, sed quia condonata ipsorum imperfectione, nil in illis intuetur, nisi quod a spiritu eius profectum, purum ac sanctum est. FIDES. Iam fide aditum nobis patefieri intelligimus ad tantas Dei divitias, quae liberaliter in nos offunduntur, dum scilicet certa fiducia et cordis securitate evangelii promissiones suscipimus, ac Christum amplectimur, talem qualis offertur nobis a patre, ac in scriptura demonstratur. INVOCATIO DEI SOLIUS PER CHRISTI INTERCESSIONEM. Quemadmodum supra testati sumus, non alibi quam in Deo patre per Christum, recidere salutis atque omuis felicitatis fiduciam oportere, ita unum ipsum in omni necessitate invocandum dicimus: idque per Christi nomen, unici mediatoris et advocati, per quem accessus ad thronum coelestem nobis patet. Simul in omni prosperitate referendam illi gratiarum actionem. Contra vero, fictitiam illam sanctorum qui ex vita hac demigrarunt intercessionem pro superstitione, praeter scripturam inventam explodimus. Praesertim [pag. 57] quum non aliunde nata fuerit, quam ex diffidentia intercessionis Christi. NE PRECATIONI DESIT SENSUS ET INTELLIGENTIA. Praeterea quum oratio nihil quam perversa simulatio sit, nisi ab interiori cordis affectu oriatur, concipiendas esse certa intelligentia orationes credimus, quo vero intelligamus quid sit a Deo postulandum, orationem ediscemus Christi ore nobis traditam, Matth. 6, 9 ss. Pater noster qui es in coelis, ete. DE SACRAMENTIS. Sacramenta, quae Dominus ecclesiae suae commendavit, esse fidei exercitamenta confitemur: quae tum ad ipsam in Dei promissionibus confirmandam et corroborandam, tum apud homines testificandam valere debeant. Duo autem duntaxat christianae ecclesiae, Dei autoritate, instituta esse admittimus, Baptismum et Coenam Domini. Quam ob rem quod 23*